29.
O societatem captiosam et indignam, ubi alter HS #, alter ccciccc iccc quod sit
in societatem adfert! nisi idcirco moleste pateris quod HS # tu ex arca
proferebas, HS ccciccc iccc ex disciplina et artificio promebat
<Roscius>. Quam enim spem et exspectationem, quod studium et quem favorem
secum in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus! Qui diligebant hunc, illi
favebant, qui admirabantur hunc, illum probabant, qui denique huius nomen
audierant, illum eruditum et perfectum existimabant. Sic est volgus; ex veritate pauca, ex opinione multa
aestimat.
30.
Quid sciret ille perpauci animadvertebant, ubi didicisset omnes quaerebant;
nihil ab hoc pravum et perversum produci posse arbitrabantur. Si veniret ab
Statilio, tametsi artificio Roscium superaret, aspicere nemo posset; nemo enim,
sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo histrione bonum
comoedum fieri posse existimaret. Quia veniebat a Roscio, plus etiam scire quam
sciebat videbatur. Quod item nuper in Erote comoedo usu venit; qui postea quam
e scaena non modo sibilis sed etiam convicio explodebatur, sicut in aram
confugit in huius domum, disciplinam, patrocinium, nomen: itaque perbrevi
tempore qui ne in novissimis quidem erat histrionibus ad primos pervenit
comoedos.
31.
Quae res extulit eum? Una commendatio huius; qui tamen Panurgum illum, non
solum ut Rosci discipulus fuisse diceretur domum recepit, sed etiam summo cum
labore, stomacho miseriaque erudivit. Nam quo quisque est sollertior et
ingeniosior, hoc docet iracundius et laboriosius; quod enim ipse celeriter
arripuit, id cum tarde percipi videt, discruciatur. Paulo longius oratio mea
provecta est hac de causa ut condicionem societatis diligenter cognosceretis.
32. Quae deinde sunt consecuta? 'Panurgum,' inquit, 'hunc
servum communem, Q. Flavius Tarquiniensis quidam interfecit. In hanc rem,' inquit, 'me cognitorem dedisti. Lite
contestata, iudicio damni iniuria constituto tu sine me cum Flavio decidisti.'
Utrum pro dimidia parte an pro <re> tota? planius dicam: utrum pro me an
et pro me et pro te? Pro me; potui exemplo multorum; licitum est; iure fecerunt
multi; nihil in ea re tibi iniuriae feci. Pete tu tuum, exige et aufer quod
debetur; suam quisque partem iuris possideat et persequatur.—'At enim tu tuum
negotium gessisti bene.'—Gere et tu tuum bene.—'Magno <tu> tuam dimidiam
partem decidisti.'—Magno et tu tuam partem decide.—'HS Q. tu abstulisti.'—Sit
ita hoc, vero HS Q. tu aufer.
|