33.
Sed hanc decisionem Rosci oratione et opinione augere licet, re et veritate
mediocrem et tenuem esse invenietis. Accepit enim agrum temporibus eis cum iacerent
pretia praediorum; qui ager neque villam habuit neque ex ulla parte fuit
cultus; qui nunc multo pluris est quam tunc fuit. Neque id est mirum. Tum enim
propter rei publicae calamitates omnium possessiones erant incertae, nunc deum
immortalium benignitate omnium fortunae sunt certae; tum erat ager incultus
sine tecto, nunc est cultissimus cum optima villa.
34.
Verum tamen, quoniam natura tam malivolus es, numquam ista te molestia et cura
liberabo. Praeclare suum negotium gessit Roscius, fundum fructuosissimum abstulit;
quid ad te? Tuam partem dimidiam, quem ad modum vis, decide. Vertit hic
rationem et id quod probare non potest fingere conatur. 'De tota re,' inquit,
'decidisti.'
Ergo huc universa causa deducitur, utrum
Roscius cum Flavio de sua parte an de tota societate fecerit pactionem.
35.
Nam ego Roscium, si quid communi nomine tetigit, confiteor praestare debere
societati.—Societatis, non suas litis redemit, cum fundum a Flavio
accepit.—Quid ita satis non dedit amplius assem neminem petiturum? Qui de sua parte decidit,
reliquis integram relinquit actionem, qui pro sociis transigit, satis dat
neminem eorum postea petiturum. Quid ita
Flavio sibi cavere non venit in mentem? nesciebat videlicet Panurgum fuisse in
societate. Sciebat. Nesciebat Fannium Roscio esse socium.—Praeclare; nam iste
cum eo litem contestatam habebat.
36.
Cur igitur decidit et non restipulatur neminem amplius petiturum? cur de fundo
decedit et iudicio non absolvitur? cur tam imperite facit ut nec Roscium
stipulatione adliget neque a Fannio iudicio se absolvat?
|