37.
Est hoc primum et ex condicione iuris et ex consuetudine cautionis firmissimum
et gravissimum argumentum, quod ego pluribus verbis amplecterer, si non alia
certiora et clariora testimonia in causa haberem.
Et ne forte me hoc
frustra pollicitum esse praedices, te, te inquam, Fanni, ab tuis subselliis
contra te testem suscitabo. Criminatio
tua quae est? Roscium cum Flavio pro societate decidisse. Quo tempore? Abhinc
annis xv. Defensio mea quae est? Roscium pro sua parte cum Flavio transegisse. Repromittis tu abhinc
triennium Roscio. Quid? recita istam
restipulationem clarius. Attende, quaeso, Piso; Fannium invitum et huc atque
illuc tergiversantem testimonium contra se cogo dicere. Quid enim restipulatio
clamat? qvod a flavio abstvlero, partem dimidiam inde roscio me solvtvrvm
spondeo. Tua
vox est, Fanni.
38.
Quid tu auferre potes a Flavio, si Flavius nihil debet? quid hic porro nunc
restipulatur quod iam pridem ipse exegit? quod vero Flavius tibi daturus est, qui
Roscio omne quod debuit dissolvit? Cur in re tam vetere, in negotio iam
confecto, in societate dissoluta nova haec restipulatio interponitur? quis est
huius restipulationis scriptor, testis arbiterque? Tu, Piso; tu enim Q. Roscium
pro opera <ac> labore, quod cognitor fuisset, quod vadimonia obisset,
rogasti ut Fannio daret HS ccciccc hac condicione ut, si quid ille exegisset a
Flavio, partem eius dimidiam Roscio dissolveret. Satisne ipsa restipulatio dicere tibi videtur aperte Roscium pro se
decidisse?
39.
At enim forsitan hoc tibi veniat in mentem, repromisisse Fannium Roscio, si
quid a Flavio exegisset, eius partem dimidiam, sed omnino exegisse nihil. Quid
tum? Non exitum exactionis, sed initium repromissionis spectare debes. Neque,
si ille id exsequendum <non iudicavit>, non, quod in se fuit, iudicavit
Roscium suas, non societatis litis redemisse. Quid si tandem planum facio post
decisionem veterem Rosci, post repromissionem recentem hanc Fanni HS ccciccc
Fannium a. Q. Flavio Panurgi nomine abstulisse? tamen diutius inludere viri
optimi existimationi, Q. Rosci, audebit?
40.
Paulo ante quaerebam, id quod vehementer ad rem pertinebat, qua de causa
Flavius, cum de tota lite faceret pactionem, neque satis acciperet a Roscio
neque iudicio absolveretur a Fannio; nunc vero, id quod mirum et incredibile
est, requiro: Quam ob rem, cum de tota re decidisset cum Roscio, HS ccciccc
separatim Fannio dissolvit? Hoc loco, Saturi, quid pares respondere scire
cupio; utrum omnino Fannium <a> Flavio HS ccciccc non abstulisse an alio
nomine et alia de causa abstulisse.
|