41.
Si alia de causa, quae ratio tibi cum eo intercesserat? Nulla. Addictus erat
tibi? Non. Frustra tempus contero. 'Omnino,' inquit, 'HS ccciccc a Flavio non
abstulit neque Panurgi nomine neque cuiusquam.' Si planum facio post hanc
recentem stipulationem Rosci HS ccciccc a Flavio te abstulisse, numquid causae
est quin ab iudicio abeas turpissime victus? Quo teste igitur hoc planum
faciam?
42. Venerat, ut opinor, haec res in iudicium. Certe. Quis erat petitor?
Fannius. Quis reus? Flavius. Quis iudex? Cluvius. Ex his unus mihi testis est
producendus qui pecuniam datam dicat. Quis est ex his gravissimus? Sine controversia qui omnium iudicio comprobatus est
iudex. Quem
igitur ex his tribus a me testem exspectabis? petitorem? Fannius est; contra se
numquam testimonium dicet. Reum? Flavius est. Is iam pridem est mortuus; si
viveret, verba eius audiretis. Iudicem? Cluvius est. Quid is dicit? HS ccciccc Panurgi nomine Flavium Fannio dissolvisse. Quem tu si ex censu
spectas, eques Romanus est, si ex vita, homo clarissimus est, si ex fide,
iudicem sumpsisti, si ex veritate, id quod scire potuit et debuit dixit.
43.
Nega, nega nunc equiti Romano, homini honesto, iudici tuo credi oportere!
Circumspicit, aestuat, negat nos Cluvi testimonium recitaturos. Recitabimus. Erras; inani
et tenui spe te consolaris. Recita
testimonium T. Manili et C. Lusci Ocreae, duorum senatorum, hominum
ornatissimorum qui ex Cluvio audierunt. <Testimonium T. Manili et C. Lvsci
Ocreae.> Utrum dicis Luscio et Manilio, an etiam Cluvio non esse credendum? Planius atque apertius
dicam. Utrum Luscius et Manilius nihil de HS ccciccc ex Cluvio audierunt, an
Cluvius falsum Luscio et Manilio dixit? Hoc ego loco soluto et quieto sum animo
et quorsom recidat responsum tuum non magno opere laboro; firmissimis enim et
sanctissimis testimoniis virorum optimorum causa Rosci communita est.
44.
Si iam tibi deliberatum est quibus abroges fidem iuris iurandi, responde. Manilio et Luscio negas esse credendum? Dic, aude; est
tuae contumaciae, adrogantiae vitaeque universae vox. Quid exspectas quam mox
ego Luscium et Manilium dicam ordine esse senatores, aetate grandis natu,
natura sanctos et religiosos, copiis rei familiaris locupletis et pecuniosos? Non
faciam; nihil mihi detraham, cum illis exactae aetatis severissime fructum quem
meruerunt retribuam. Magis mea adulescentia indiget illorum bona existimatione
quam illorum severissima senectus desiderat meam laudem.
|