45.
Tibi vero, Piso, diu deliberandum et concoquendum est utrum potius Chaereae
iniurato in sua lite, an Manilio et Luscio iuratis in alieno iudicio credas.
Reliquum est ut Cluvium falsum dixisse Luscio et Manilio contendat. Quod si
facit, qua impudentia est, eumne testem improbabit quem iudicem probarit? ei
negabit credi oportere cui ipse crediderit? eius testis ad iudicem fidem
infirmabit cuius propter fidem et religionem iudicis testis compararit? quem
ego si ferrem iudicem, refugere non deberet, cum testem producam, reprehendere
audebit?
46.
'Dicit enim,' inquit, 'iniuratus Luscio et Manilio.' Si diceret iuratus,
crederes? At quid interest inter periurum et mendacem? Qui mentiri solet,
peierare consuevit. Quem ego ut mentiatur inducere possum, ut peieret exorare
facile potero. Nam qui semel a veritate deflexit, hic non maiore religione ad
periurium quam ad mendacium perduci consuevit. Quis enim deprecatione deorum,
non conscientiae fide commovetur? Propterea, quae poena ab dis immortalibus
periuro, haec eadem mendaci constituta est; non enim ex pactione verborum
quibus ius iurandum comprehenditur, sed ex perfidia et malitia per quam
insidiae tenduntur alicui, di immortales hominibus irasci et suscensere
consuerunt.
47.
At ego hoc ex contrario contendo: levior esset auctoritas Cluvi, si diceret
iuratus, quam nunc est, cum dicit iniuratus. Tum enim forsitan improbis nimis
cupidus videretur, qui qua de re iudex fuisset testis esset; nunc omnibus non
iniquis necesse est castissimus et constantissimus esse videatur, qui id quod
scit familiaribus suis dicit.
48.
Dic nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluvium esse mentitum! Mentitus
est Cluvius? Ipsa mihi veritas manum iniecit et paulisper consistere et
commorari coegit. Unde hoc totum ductum et conflatum mendacium est? Roscius est
videlicet homo callidus et versutus. Hoc initio cogitare coepit: 'quoniam
Fannius a me petit HS iccc, petam a C. Cluvio, equite <Romano>,
ornatissimo homine, ut mea causa mentiatur, dicat decisionem factam esse quae
facta non est, HS ccciccc a Flavio data esse Fannio quae data non sunt.' Est hoc principium improbi animi, miseri ingeni,
nullius consili.
|