49.
Quid deinde? Postea quam se praeclare confirmavit, venit ad Cluvium. Quem
hominem? levem? Immo gravissimum. Mobilem? Immo constantissimum. Familiarem?
Immo alienissimum. Hunc postea quam salutavit, rogare coepit blande et concinne
scilicet: 'mentire mea causa, viris optimis, tuis familiaribus, praesentibus
dic Flavium cum Fannio de Panurgo decidisse qui nihil transegit; dic HS ccciccc
dedisse qui assem nullum dedit.' Quid ille respondit? 'Ego vero cupide et libenter mentiar
tua causa, et, si quando me peierare <vis>, ut paululum tu compendi
facias, paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem caperes et ad me
venires; per nuntium hoc quod erat tam leve transigere potuisti.'
50.
Pro deum hominumque fidem! hoc aut Roscius umquam a Cluvio petisset, si HS
miliens in iudicium haberet, aut Cluvius Roscio petenti concessisset, si
universae praedae particeps esset? vix me dius fidius tu, Fanni, a Ballione aut
aliquo eius simili hoc et postulare auderes et impetrare posses. Quod cum est
veritate falsum, tum ratione quoque est incredibile; obliviscor enim Roscium et
Cluvium viros esse primarios; improbos temporis causa esse fingo.
51. Falsum subornavit testem Roscius Cluvium! Cur tam sero? cur cum altera pensio solvenda esset,
non tum cum prima? nam iam antea HS iccc dissolverat. Deinde, si iam persuasum
erat Cluvio ut mentiretur, cur potius HS ccciccc quam ccciccc ccciccc ccciccc
data dixit Fannio <a> Flavio, cum ex restipulatione pars eius dimidia
Rosci esset? Iam intellegis, C. Piso, sibi soli, societati nihil Roscium
petisse. Hoc quoniam sentit Saturius esse apertum, resistere et repugnare
contra veritatem non audet, aliud fraudis et insidiarum in eodem vestigio
deverticulum reperit.
52.
'Petisse,' inquit, 'suam partem Roscium a Flavio confiteor, vacuam et integram
reliquisse Fanni concedo; sed, quod sibi exegit, id commune societatis factum
esse contendo.' Quo nihil captiosius neque indignius potest dici. Quaero enim
potueritne Roscius ex societate suam partem petere necne. Si non potuit, quem
ad modum abstulit? si potuit, quem ad modum non sibi exegit? nam quod sibi
petitur, certe alteri non exigitur.
|