53.
An ita est: si quod universae societatis fuisset petisset, quod tum redactum
esset aequaliter omnes partirentur; nunc cum petierit quod suae partis esset,
non quod tum abstulit soli sibi exegit? Quid interest inter eum qui per se litigat et eum
qui cognitor est datus? Qui per se litem contestatur, sibi soli petit, alteri nemo
potest, nisi qui cognitor est factus. Itane vero? cognitor si fuisset tuus,
quod vicisset iudicio, ferres tuum; <cum> suo nomine petiit, quod
abstulit, tibi non sibi exegit?
54.
Quod si quisquam petere potest alteri qui cognitor non est factus, quaero, quid
ita, cum Panurgus esset interfectus et lis contestata cum Flavio damni iniuria
esset, tu in eam litem cognitor Rosci sis factus, cum praesertim ex tua
oratione quodcumque tibi peteres huic peteres, quodcumque tibi exigeres, id in
societatem recideret. Quod si ad Roscium nihil perveniret quod tu a Flavio
abstulisses, nisi te in suam litem dedisset cognitorem, ad te pervenire nihil
debet quod Roscius pro sua parte exegit, quoniam tuus cognitor non est factus.
55.
Quid enim huic rei respondere poteris, Fanni? Cum de sua parte Roscius
transegit cum Flavio, actionem tibi tuam reliquit an non? Si non reliquit, quem
ad modum HS ccciccc ab eo postea exegisti? si reliquit, quid ab hoc petis quod
per te persequi et petere debes? Simillima enim et maxime gemina societas
hereditatis est; quem ad modum socius in societate habet partem, sic heres in
hereditate habet partem. Ut heres sibi soli non coheredibus petit, sic socius
sibi soli non sociis petit; et quem ad modum uterque pro sua parte petit, sic
pro sua parte dissolvit, heres ex ea parte qua hereditatem adiit, socius ex ea
qua societatem coiit.
56.
Quem ad modum suam partem Roscius suo nomine condonare potuit Flavio, ut eam tu
non peteres, sic, cum exegit suam partem et tibi integram petitionem reliquit,
tecum partiri non debet, nisi forte tu perverso more quod huius est ab alio
extorquere non potes, huic eripere potes. Perstat in sententia Saturius,
quodcumque sibi petat socius, id societatis fieri. Quod si ita est, qua, malum,
stultitia fuit Roscius, qui ex iuris peritorum consilio et auctoritate
restipularetur a Fannio diligenter ut eius quod exegisset a Flavio dimidiam
partem sibi dissolveret, si quidem sine cautione et repromissione nihilo minus
id Fannius societati, hoc est Roscio, debebat? * * * * * * * * *
|