Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Roscio Comoedo IntraText CT - Text |
|
|
Paragraphi XXXVII-XL37.
Est hoc primum et ex condicione iuris et ex consuetudine cautionis firmissimum
et gravissimum argumentum, quod ego pluribus verbis amplecterer, si non alia
certiora et clariora testimonia in causa haberem. 38. Quid tu auferre potes a Flavio, si Flavius nihil debet? quid hic porro nunc restipulatur quod iam pridem ipse exegit? quod vero Flavius tibi daturus est, qui Roscio omne quod debuit dissolvit? Cur in re tam vetere, in negotio iam confecto, in societate dissoluta nova haec restipulatio interponitur? quis est huius restipulationis scriptor, testis arbiterque? Tu, Piso; tu enim Q. Roscium pro opera <ac> labore, quod cognitor fuisset, quod vadimonia obisset, rogasti ut Fannio daret HS ccciccc hac condicione ut, si quid ille exegisset a Flavio, partem eius dimidiam Roscio dissolveret. Satisne ipsa restipulatio dicere tibi videtur aperte Roscium pro se decidisse? 39. At enim forsitan hoc tibi veniat in mentem, repromisisse Fannium Roscio, si quid a Flavio exegisset, eius partem dimidiam, sed omnino exegisse nihil. Quid tum? Non exitum exactionis, sed initium repromissionis spectare debes. Neque, si ille id exsequendum <non iudicavit>, non, quod in se fuit, iudicavit Roscium suas, non societatis litis redemisse. Quid si tandem planum facio post decisionem veterem Rosci, post repromissionem recentem hanc Fanni HS ccciccc Fannium a. Q. Flavio Panurgi nomine abstulisse? tamen diutius inludere viri optimi existimationi, Q. Rosci, audebit? 40. Paulo ante quaerebam, id quod vehementer ad rem pertinebat, qua de causa Flavius, cum de tota lite faceret pactionem, neque satis acciperet a Roscio neque iudicio absolveretur a Fannio; nunc vero, id quod mirum et incredibile est, requiro: Quam ob rem, cum de tota re decidisset cum Roscio, HS ccciccc separatim Fannio dissolvit? Hoc loco, Saturi, quid pares respondere scire cupio; utrum omnino Fannium <a> Flavio HS ccciccc non abstulisse an alio nomine et alia de causa abstulisse. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |