|
Ego enim sic existimo, in
summo imperatore quattuor has res inesse oportere, -- scientiam rei militaris,
virtutem, auctoritatem, felicitatem.
Quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui e ludo atque e pueritiae disciplinis bello maximo atque
acerrimis hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus
est; qui extrema pueritia miles in exercitu fuit simmi imperatoris, ineunte
adulescentia maximi ipse exercitus imperator; qui saepius cum hoste conflixit
quam quisquam cum inimice concertavit, plura bello gessit quam ceteri legerunt,
plures provincias confecit quam alii concupiverunt; cuius adulescentia ad
scientiam rei militaris non alienis praeceptis sed suis imperiis, non
offensionibus belli sed victoriis, non stipendiis sed triumphis est erudita. Quod
denique genus esse belli potest, in quo illum non
exercuerit fortuna rei publicae? Civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense
[mixtum ex civitatibus atque ex bellicosissimis nationibus], servile, navale
bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium, non solum gesta ab hoc
uno, sed etiam confecta, nullam rem esse declarant in
usu positam militari, quae huius viri scientiam fugere possit.
|