4b. Sic
enim existimare debetis, Quirites, post hominum memoriam rem nullam maiorem,
magis periculosam, magis ab omnibus vobis providendam neque a tribuno pl.
susceptam neque a consule defensam neque ad populum Romanum esse delatam. Agitur
enim nihil aliud in hac causa, Quirites, <nisi> ut nullum sit posthac in
re publica publicum consilium, nulla bonorum consensio contra improborum
furorem et audaciam, nullum extremis rei publicae temporibus perfugium et
praesidium salutis.
5.
Quae cum ita sint, primum, quod in tanta dimicatione capitis, famae
fortunarumque omnium fieri necesse est, ab Iove Optimo Maximo ceterisque dis
deabusque immortalibus, quorum ope et auxilio multo magis haec res publica quam
ratione hominum et consilio gubernatur, pacem ac veniam peto precorque ab eis
ut hodiernum diem et ad huius salutem conservandam et ad rem publicam
constituendam inluxisse patiantur. Deinde vos, Quirites, quorum potestas
proxime ad deorum immortalium numen accedit, oro atque obsecro, quoniam uno
tempore vita C. Rabiri, hominis miserrimi atque innocentissimi, salus rei
publicae vestris manibus suffragiisque permittitur, adhibeatis in hominis
fortunis misericordiam, in rei publicae salute sapientiam quam soletis.
|