Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Rabirio

IntraText CT - Text

  • Caput III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III

6. Nunc quoniam, T. Labiene, diligentiae meae temporis angustiis obstitisti meque ex comparato et constituto spatio defensionis in semihorae articulum coegisti, parebitur et, quod iniquissimum est, accusatoris condicioni et, quod miserrimum, inimici potestati. Quamquam in hac praescriptione semihorae patroni mihi partis reliquisti, consulis ademisti, propterea quod ad defendendum prope modum satis erit hoc mihi temporis, ad conquerendum vero parum.

7. Nisi forte de locis religiosis ac de lucis quos ab hoc violatos esse dixisti pluribus verbis tibi respondendum putas; quo in crimine nihil est umquam abs te dictum, nisi a C. Macro obiectum esse crimen id C. Rabirio. In quo ego demiror meminisse te quid obiecerit C. Rabirio Macer inimicus, oblitum esse quid aequi et iurati iudices iudicarint.

8. An de peculatu facto aut de tabulario incenso longa oratio est expromenda? quo in crimine propinquus C. Rabiri iudicio clarissimo, C. Curtius, pro virtute sua est honestissime liberatus, ipse vero Rabirius non modo in iudicium horum criminum, sed ne in tenuissimam quidem suspicionem verbo est umquam vocatus. An de sororis filio diligentius respondendum est? quem ab hoc necatum esse dixisti, cum ad iudici moram familiaris funeris excusatio quaereretur. Quid enim est tam veri simile quam cariorem huic sororis maritum quam sororis filium fuisse, atque ita cariorem ut alter vita crudelissime privaretur, cum alteri ad prolationem iudici biduum quaereretur? An de servis alienis contra legem Fabiam retentis, aut de civibus Romanis contra legem Porciam verberatis aut necatis plura dicenda sunt, cum tanto studio C. Rabirius totius Apuliae, singulari voluntate Campaniae ornetur, cumque ad eius propulsandum periculum non modo homines sed prope regiones ipsae convenerint, aliquanto etiam latius excitatae quam ipsius vicinitatis nomen ac termini postulabant? Nam quid ego ad id longam orationem comparem quod est in eadem multae inrogatione praescriptum, hunc nec suae nec alienae pudicitiae pepercisse?

9a. Quin etiam suspicor eo mihi semihoram ab Labieno praestitutam esse ut ne plura de pudicitia dicerem. Ergo ad haec crimina quae patroni diligentiam desiderant intellegis mihi semihoram istam nimium longam fuisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License