14. An vero, si actio
ista popularis esset et si ullam partem aequitatis haberet aut iuris, C.
Gracchus eam reliquisset? Scilicet tibi graviorem dolorem patrui tui mors
attulit quam C. Graccho fratris, et tibi acerbior eius patrui mors est quem
numquam vidisti quam illi eius fratris quicum concordissime vixerat, et simili
iure tu ulcisceris patrui mortem atque ille persequeretur fratris, si ista
ratione agere voluisset, et par desiderium sui reliquit apud populum Romanum
Labienus iste, patruus vester, quisquis fuit, ac Ti. Gracchus reliquerat. An
pietas tua maior quam <C.> Gracchi, an animus, an consilium, an opes, an
auctoritas, an eloquentia? quae si in illo minima fuissent, tamen prae tuis
facultatibus maxima putarentur.
15. Cum vero his rebus
omnibus C. Gracchus omnis vicerit, quantum intervallum tandem inter te atque
illum interiectum putas? Sed moreretur prius acerbissima morte miliens
<C.> Gracchus quam in eius contione carnifex consisteret; quem non modo
foro sed etiam caelo hoc ac spiritu censoriae leges atque urbis domicilio
carere voluerunt. Hic se popularem dicere audet, me alienum a commodis vestris,
cum iste omnis et suppliciorum et verborum acerbitates non ex memoria vestra ac
patrum vestrorum sed ex annalium monumentis atque ex regum commentariis
conquisierit, ego omnibus meis opibus, omnibus consiliis, omnibus dictis atque
factis repugnarim et restiterim crudelitati? nisi forte hanc condicionem vobis
esse voltis quam servi, si libertatis spem propositam non haberent, ferre nullo
modo possent.
16. Misera est ignominia
iudiciorum publicorum, misera multatio bonorum, miserum exsilium; sed tamen in
omni calamitate retinetur aliquod vestigium libertatis. Mors denique si
proponitur, in libertate moriamur, carnifex vero et obductio capitis et nomen
ipsum crucis absit non modo a corpore civium Romanorum sed etiam a cogitatione,
oculis, auribus. Harum enim omnium rerum non solum eventus atque perpessio sed
etiam condicio, exspectatio, mentio ipsa denique indigna cive Romano atque
homine libero est. An vero servos nostros horum suppliciorum omnium metu dominorum
benignitas vindicta una liberat; nos a verberibus, ab unco, a crucis denique
terrore neque res gestae neque acta aetas neque vestri honores vindicabunt?
17. Quam ob rem fateor
atque etiam, Labiene, profiteor et prae me fero te ex illa crudeli, importuna,
non tribunicia actione sed regia, meo consilio, virtute, auctoritate esse
depulsum. Qua tu in actione quamquam omnia exempla maiorum, omnis leges,
omnem auctoritatem senatus, omnis religiones atque auspiciorum publica iura
neglexisti, tamen a me haec in hoc tam exiguo meo tempore non audies; liberum
tempus nobis dabitur ad istam disceptationem.
|