18. Nunc
de Saturnini crimine ac de clarissimi patrui tui morte dicemus. Arguis occisum
esse a C. Rabirio L. Saturninum. At id C. Rabirius multorum testimoniis, Q.
Hortensio copiosissime defendente, antea falsum esse docuit; ego autem, si mihi
esset integrum, susciperem hoc crimen, agnoscerem, confiterer. Utinam hanc mihi
facultatem causa concederet ut possem hoc praedicare, C. Rabiri manu L.
Saturninum, hostem populi Romani, interfectum! -- Nihil me clamor iste commovet
sed consolatur, cum indicat esse quosdam civis imperitos sed non multos.
Numquam, mihi credite, populus Romanus hic qui silet consulem me fecisset, si
vestro clamore perturbatum iri arbitraretur. Quanto iam levior est acclamatio!
Quin continetis vocem indicem stultitiae vestrae, testem paucitatis!
19.
Libenter, inquam, confiterer, si vere possem aut etiam si mihi esset integrum,
C. Rabiri manu L. Saturninum esse occisum, et id facinus pulcherrimum esse
arbitrarer; sed, quoniam id facere non possum, confitebor id quod ad laudem
minus valebit, ad crimen non minus. Confiteor interficiendi Saturnini causa C.
Rabirium arma cepisse. Quid est, Labiene? quam a me graviorem confessionem aut
quod in hunc maius crimen exspectas? nisi vero interesse aliquid putas inter
eum qui hominem occidit, et eum qui cum telo occidendi hominis causa fuit. Si
interfici Saturninum nefas fuit, arma sumpta esse contra Saturninum sine
scelere non possunt; si arma iure sumpta concedis, interfectum iure concedas
necesse est.
|