20. Fit
senatus consultum ut C. Marius L. Valerius consules adhiberent tribunos pl. et
praetores, quos eis videretur, operamque darent ut imperium populi Romani
maiestasque conservaretur. Adhibent
omnis tribunos pl. praeter Saturninum, <praetores> praeter Glauciam; qui
rem publicam salvam esse vellent, arma capere et se sequi iubent. Parent omnes;
ex aede Sancus armamentariisque publicis arma populo Romano C. Mario consule
distribuente dantur. Hic iam, ut omittam cetera, de te ipso, Labiene, quaero. Cum
Saturninus Capitolium teneret armatus, esset una C. Glaucia, C. Saufeius, etiam
ille ex compedibus atque ergastulo Gracchus; addam, quoniam ita vis, eodem Q.
Labienum, patruum tuum; in foro autem C. Marius et L. Valerius Flaccus
consules, post cunctus senatus, atque ille senatus quem etiam vos ipsi, qui hos
patres conscriptos qui nunc sunt in invidiam vocatis, quo facilius de hoc
senatu detrahere possitis, <laudare consuevistis,> cum equester ordo -- at
quorum equitum, di immortales! patrum nostrorum atque eius aetatis, qui tum
magnam partem rei publicae atque omnem dignitatem iudiciorum tenebant, -- cum
omnes omnium ordinum homines qui in salute rei publicae salutem suam repositam
esse arbitrabantur arma cepissent: quid tandem C. Rabirio faciendum fuit?
21. De te ipso, inquam,
Labiene, quaero. Cum ad arma consules ex senatus consulto vocavissent, cum
armatus M. Aemilius, princeps senatus, in comitio constitisset, qui cum ingredi
vix posset, non ad insequendum sibi tarditatem pedum sed ad fugiendum
impedimento fore putabat, cum denique Q. Scaevola confectus senectute, perditus
morbo, mancus et membris omnibus captus ac debilis, hastili nixus et animi vim
et infirmitatem corporis ostenderet, cum L. Metellus, Ser. Galba, C. Serranus,
P. Rutilius, C. Fimbria, Q. Catulus omnesque qui tum erant consulares pro
salute communi arma cepissent, cum omnes praetores, cuncta nobilitas ac
iuventus accurreret, Cn. et L. Domitii, L. Crassus, Q. Mucius, C. Claudius, M.
Drusus, cum omnes Octavii, Metelli, Iulii, Cassii, Catones, Pompeii, cum L.
Philippus, L. Scipio, cum M. Lepidus, cum D. Brutus, cum hic ipse P. Servilius,
quo tu imperatore, Labiene, meruisti, cum hic Q. Catulus, admodum tum
adulescens, cum hic C. Curio, cum denique omnes clarissimi viri cum consulibus
essent: quid tandem C. Rabirium facere convenit? utrum inclusum atque abditum
latere in occulto atque ignaviam suam tenebrarum ac parietum custodiis tegere,
an in Capitolium pergere atque ibi se cum tuo patruo et ceteris ad mortem
propter vitae turpitudinem confugientibus congregare, an cum Mario, Scauro,
Catulo, Metello, Scaevola, cum bonis denique omnibus coire non modo salutis
verum etiam periculi societatem?
|