22. Tu denique, Labiene,
quid faceres tali in re ac tempore? Cum ignaviae ratio te in fugam atque in
latebras impelleret, improbitas et furor L. Saturnini in Capitolium arcesseret,
consules ad patriae salutem ac libertatem vocarent, quam tandem auctoritatem,
quam vocem, cuius sectam sequi, cuius imperio parere potissimum velles? 'Patruus,'
inquit, 'meus cum Saturnino fuit.' Quid? pater quicum? quid? propinqui vestri,
equites Romani? quid? omnis praefectura, regio, vicinitas vestra? quid? ager
Picenus universus utrum tribunicium furorem, an consularem auctoritatem secutus
est?
23. Equidem hoc adfirmo
quod tu nunc de tuo patruo praedicas, neminem umquam adhuc de se esse
confessum; nemo est, inquam, inventus tam profligatus, tam perditus, tam ab
omni non modo honestate sed etiam simulatione honestatis relictus, qui se in
Capitolio fuisse cum Saturnino fateretur. At fuit vester patruus. Fuerit, et fuerit
<nulla> vi, nulla desperatione rerum suarum, nullis domesticis volneribus
coactus; induxerit eum L. Saturnini familiaritas ut amicitiam patriae
praeponeret; idcircone oportuit C. Rabirium desciscere a re publica, non
comparere in illa armata multitudine bonorum, consulum voci atque imperio non
oboedire?
24. Atqui
videmus haec in rerum natura tria fuisse, ut aut cum Saturnino esset, aut cum
bonis, aut lateret. Latere mortis
erat instar turpissimae, cum Saturnino esse furoris et sceleris; virtus et
honestas et pudor cum consulibus esse cogebat. Hoc tu igitur in crimen vocas,
quod cum eis fuerit C. Rabirius quos amentissimus fuisset si oppugnasset,
turpissimus si reliquisset? At C. Decianus, de quo tu saepe commemoras, quia,
cum hominem omnibus insignem notis turpitudinis, P. Furium, accusaret summo
studio bonorum omnium, queri est ausus in contione de morte Saturnini,
condemnatus est, et Sex. Titius, quod habuit imaginem L. Saturnini domi suae,
condemnatus est. Statuerunt equites Romani illo iudicio improbum civem esse et
non retinendum in civitate, qui hominis hostilem in modum seditiosi imagine aut
mortem eius honestaret, aut desideria imperitorum misericordia commoveret, aut
suam significaret imitandae improbitatis voluntatem.
|