25. Itaque mihi mirum
videtur unde hanc tu, Labiene, imaginem quam habes inveneris; nam Sex. Titio damnato qui istam habere auderet
inventus est nemo. Quod tu si audisses aut si per aetatem scire potuisses,
numquam profecto istam imaginem quae domi posita pestem atque exsilium Sex. Titio
attulisset in rostra atque in contionem attulisses, nec tuas umquam ratis ad
eos scopulos appulisses ad quos Sex. Titi adflictam navem et in quibus C.
Deciani naufragium fortunarum videres. Sed in his rebus omnibus imprudentia laberis. Causam
enim suscepisti antiquiorem memoria tua, quae causa ante mortua est quam tu
natus es; et qua in causa tute profecto fuisses, si per aetatem esse potuisses,
eam causam in iudicium vocas.
26. An non
intellegis, primum quos homines et qualis viros mortuos summi sceleris arguas,
deinde quot ex his qui vivunt eodem crimine in summum periculum capitis
arcessas? Nam si C. Rabirius
fraudem capitalem admisit quod arma contra L. Saturninum tulit, huic quidem
adferet aliquam deprecationem periculi aetas illa qua tum fuit; Q. vero
Catulum, patrem huius, in quo summa sapientia, eximia virtus, singularis
humanitas fuit, M. Scaurum, illa gravitate, illo consilio, illa prudentia, duos
Mucios, L. Crassum, M. Antonium, qui tum extra urbem cum praesidio fuit, quorum
in hac civitate longe maxima consilia atque ingenia fuerunt, ceteros pari
dignitate praeditos custodes gubernatoresque rei publicae quem ad modum mortuos
defendemus?
27. Quid de illis honestissimis
viris atque optimis civibus, equitibus Romanis, dicemus qui tum una cum senatu
salutem rei publicae defenderunt? quid de tribunis aerariis ceterorumque
ordinum omnium hominibus qui tum arma pro communi libertate ceperunt? Sed quid
ego de eis omnibus qui consulari imperio paruerunt loquor? de ipsorum consulum
fama quid futurum est? L. Flaccum, hominem cum semper in re publica, tum in
magistratibus gerendis, in sacerdotio caerimoniisque quibus praeerat
diligentissimum, nefarii sceleris ac parricidi mortuum condemnabimus?
adiungemus ad hanc labem ignominiamque mortis etiam C. Mari nomen? C. Marium,
quem vere patrem patriae, parentem, inquam, vestrae libertatis atque huiusce
rei publicae possumus dicere, sceleris ac parricidi nefarii mortuum condemnabimus?
28. Etenim si C.
Rabirio, quod iit ad arma, crucem T. Labienus in campo Martio defigendam
putavit, quod tandem excogitabitur in eum supplicium qui vocavit? Ac si
fides Saturnino data est, quod abs te saepissime dicitur, non eam C. Rabirius
sed C. Marius dedit, idemque violavit, si in fide non stetit. Quae fides,
Labiene, qui potuit sine senatus consulto dari? Adeone hospes <es>
huiusce urbis, adeone ignarus disciplinae consuetudinisque nostrae ut haec
nescias, ut peregrinari in aliena civitate, non in tua magistratum gerere
videare?
|