Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Rabirio IntraText CT - Text |
|
|
Caput X25. Itaque mihi mirum videtur unde hanc tu, Labiene, imaginem quam habes inveneris; nam Sex. Titio damnato qui istam habere auderet inventus est nemo. Quod tu si audisses aut si per aetatem scire potuisses, numquam profecto istam imaginem quae domi posita pestem atque exsilium Sex. Titio attulisset in rostra atque in contionem attulisses, nec tuas umquam ratis ad eos scopulos appulisses ad quos Sex. Titi adflictam navem et in quibus C. Deciani naufragium fortunarum videres. Sed in his rebus omnibus imprudentia laberis. Causam enim suscepisti antiquiorem memoria tua, quae causa ante mortua est quam tu natus es; et qua in causa tute profecto fuisses, si per aetatem esse potuisses, eam causam in iudicium vocas. 26. An non intellegis, primum quos homines et qualis viros mortuos summi sceleris arguas, deinde quot ex his qui vivunt eodem crimine in summum periculum capitis arcessas? Nam si C. Rabirius fraudem capitalem admisit quod arma contra L. Saturninum tulit, huic quidem adferet aliquam deprecationem periculi aetas illa qua tum fuit; Q. vero Catulum, patrem huius, in quo summa sapientia, eximia virtus, singularis humanitas fuit, M. Scaurum, illa gravitate, illo consilio, illa prudentia, duos Mucios, L. Crassum, M. Antonium, qui tum extra urbem cum praesidio fuit, quorum in hac civitate longe maxima consilia atque ingenia fuerunt, ceteros pari dignitate praeditos custodes gubernatoresque rei publicae quem ad modum mortuos defendemus? 27. Quid de illis honestissimis viris atque optimis civibus, equitibus Romanis, dicemus qui tum una cum senatu salutem rei publicae defenderunt? quid de tribunis aerariis ceterorumque ordinum omnium hominibus qui tum arma pro communi libertate ceperunt? Sed quid ego de eis omnibus qui consulari imperio paruerunt loquor? de ipsorum consulum fama quid futurum est? L. Flaccum, hominem cum semper in re publica, tum in magistratibus gerendis, in sacerdotio caerimoniisque quibus praeerat diligentissimum, nefarii sceleris ac parricidi mortuum condemnabimus? adiungemus ad hanc labem ignominiamque mortis etiam C. Mari nomen? C. Marium, quem vere patrem patriae, parentem, inquam, vestrae libertatis atque huiusce rei publicae possumus dicere, sceleris ac parricidi nefarii mortuum condemnabimus? 28. Etenim si C. Rabirio, quod iit ad arma, crucem T. Labienus in campo Martio defigendam putavit, quod tandem excogitabitur in eum supplicium qui vocavit? Ac si fides Saturnino data est, quod abs te saepissime dicitur, non eam C. Rabirius sed C. Marius dedit, idemque violavit, si in fide non stetit. Quae fides, Labiene, qui potuit sine senatus consulto dari? Adeone hospes <es> huiusce urbis, adeone ignarus disciplinae consuetudinisque nostrae ut haec nescias, ut peregrinari in aliena civitate, non in tua magistratum gerere videare? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |