1. Si, quantum in agro
locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque in iudiciis impudentia
valeret, non minus nunc in causa cederet A. Caecina Sex. Aebuti impudentiae, quam
tum in vi facienda cessit audaciae. Verum et illud considerati hominis esse putavit, qua de
re iure disceptari oporteret, armis non contendere, et hoc constantis, quicum
vi et armis certare noluisset, eum iure iudicioque superare.
2. Ac
mihi quidem cum audax praecipue fuisse videtur Aebutius in convocandis
hominibus et armandis, tum impudens in iudicio, non solum quod in iudicium
venire ausus est -- nam id quidem tametsi improbe fit in aperta re, tamen
malitia est iam usitatum -- sed quod non dubitavit id ipsum quod arguitur
confiteri; nisi forte hoc rationis habuit, quoniam, si facta vis esset moribus,
superior in possessione retinenda non fuisset, quia contra ius moremque facta
sit, A. Caecinam cum amicis metu perterritum profugisse; nunc quoque in iudicio
si causa more institutoque omnium defendatur, nos inferiores in agendo non
futuros; sin a consuetudine recedatur, se, quo impudentius egerit, hoc
superiorem discessurum. Quasi vero aut
idem possit in iudicio improbitas quod in vi confidentia, aut nos non eo
libentius tum audaciae cesserimus quo nunc impudentiae facilius obsisteremus.
3.
Itaque longe alia ratione, recuperatores, ad agendam causam hac actione venio
atque initio veneram. Tum enim nostrae causae spes erat posita in defensione
mea, nunc in confessione adversarii, tum in nostris, nunc vero in illorum
testibus; de quibus ego antea laborabam ne, si improbi essent, falsi aliquid
dicerent, si probi existimarentur, quod dixissent probarent; nunc sum animo
aequissimo. Si enim sunt viri boni, me adiuvant, cum id iurati dicunt quod ego
iniuratus insimulo; sin autem minus idonei, me non laedunt, cum eis sive
creditur, <creditur> hoc ipsum quod nos arguimus, sive fides non habetur,
de adversarii testium fide derogatur.
|