10b.
M. Fulcinius fuit, recuperatores, e municipio Tarquiniensi; qui et domi suae
cum primis honestus existimatus est et Romae argentariam non ignobilem fecit. Is habuit in matrimonio Caesenniam, eodem e municipio
summo loco natam et probatissimam feminam, sicut et vivus ipse multis rebus
ostendit et in morte sua testamento declaravit.
11.
Huic Caesenniae fundum in agro Tarquiniensi vendidit temporibus illis
difficillimis solutionis; cum uteretur uxoris dote numerata, quo mulieri res
esset cautior, curavit ut in eo fundo dos conlocaretur. Aliquanto post iam
argentaria dissoluta Fulcinius huic fundo uxoris continentia quaedam praedia
atque adiuncta mercatur. Moritur Fulcinius -- multa enim, quae sunt in re, quia
remota sunt a causa, praetermittam -- testamento facit heredem quem habebat e
Caesennia filium; usum et fructum omnium bonorum suorum Caesenniae legat ut
frueretur una cum filio.
12.
Magnus honos viri iucundus mulieri fuisset, si diuturnum esse licuisset;
frueretur enim bonis cum eo quem suis bonis heredem esse cupiebat et ex quo
maximum fructum ipsa capiebat. Sed hunc fructum mature fortuna ademit. Nam brevi
tempore M. Fulcinius adulescens mortuus est; heredem P. Caesennium fecit; uxori
grande pondus argenti matrique partem maiorem bonorum legavit. Itaque in partem
mulieres vocatae sunt.
|