Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Caecina

IntraText CT - Text

  • Caput V
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V

18. Iam principio ausus est dicere non posse heredem esse Caesenniae Caecinam, quod is deteriore iure esset quam ceteri cives propter incommodum Volaterranorum calamitatemque civilem. Itaque homo timidus imperitusque, qui neque animi neque consili satis haberet, non putavit esse tanti hereditatem ut de civitate in dubium veniret; concessit, credo, Aebutio, quantum vellet de Caesenniae bonis ut haberet. Immo, ut viro forti ac sapienti dignum fuit, ita calumniam stultitiamque eius obtrivit ac contudit.

19. In possessione bonorum cum esset, et cum iste sextulam suam nimium exaggeraret, nomine heredis arbitrum familiae herciscundae postulavit. Atque illis paucis diebus, postea quam videt nihil se ab A. Caecina posse litium terrore abradere, homini Romae in foro denuntiat fundum illum de quo ante dixi, cuius istum emptorem demonstravi fuisse mandatu Caesenniae, suum esse seseque sibi emisse. Quid ais? istius ille fundus est quem sine ulla controversia quadriennium, hoc est ex quo tempore fundus veniit, quoad vixit, possedit Caesennia? 'Usus enim,' inquit, 'eius fundi et fructus testamento viri fuerat Caesenniae.'

20. Cum hoc novae litis genus tam malitiose intenderet, placuit Caecinae de amicorum sententia constituere, quo die in rem praesentem veniretur et de fundo Caecina moribus deduceretur. Conloquuntur; dies ex utriusque commodo sumitur. Caecina cum amicis ad diem venit in castellum Axiam, a quo loco fundus is de quo agitur non longe abest. Ibi certior fit a pluribus homines permultos liberos atque servos coegisse et armasse Aebutium. Cum id partim mirarentur, partim non crederent, ecce ipse Aebutius in castellum venit; denuntiat Caecinae se armatos habere; abiturum eum non esse, si accessisset. Caecinae placuit et amicis, quoad videretur salvo capite fieri posse, experiri tamen.

21. De castello descendunt, in fundum proficiscuntur. Videtur temere commissum, verum, ut opinor, hoc fuit causae: tam temere istum re commissurum quam verbis minitabatur nemo putavit. Atque iste ad omnis introitus qua adiri poterat non modo in eum fundum de quo erat controversia, sed etiam in illum proximum de quo nihil ambigebatur armatos homines opponit. Itaque primo cum in antiquum fundum ingredi vellet, quod ea proxime accedi poterat, frequentes armati obstiterunt.

22. Quo loco depulsus Caecina tamen qua potuit ad eum fundum profectus <est> in quo ex conventu vim fieri oportebat; eius autem fundi extremam partem oleae derecto ordine definiunt. Ad eas cum accederetur, iste cum omnibus copiis praesto fuit servumque suum nomine Antiochum ad se vocavit et voce clara imperavit ut eum qui illum olearum ordinem intrasset occideret. Homo mea sententia prudentissimus Caecina tamen in hac re plus mihi animi quam consili videtur habuisse. Nam cum et armatorum multitudinem videret et eam vocem Aebuti quam commemoravi audisset, tamen accessit propius et iam ingrediens intra finem eius loci quem oleae terminabant impetum armati Antiochi ceterorumque tela atque incursum refugit. Eodem tempore se in fugam conferunt amici advocatique eius metu perterriti, quem ad modum illorum testem dicere audistis.

23a. His rebus ita gestis P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi hominibus armatis sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret. Restituisse se dixit. <Sponsio facta est. Hac de> sponsione vobis iudicandum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License