23b.
Maxime fuit optandum Caecinae, recuperatores, ut controversiae nihil haberet,
secundo loco ut ne cum tam improbo homine, tertio ut cum tam stulto haberet. Etenim
non minus nos stultitia illius sublevat quam laedit improbitas. Improbus fuit,
quod homines coegit, armavit, coactis armatisque vim fecit. Laesit in eo
Caecinam, sublevat ibidem; nam in eas ipsas res quas improbissime fecit
testimonia sumpsit et eis in causa testimoniis utitur.
24.
Itaque mihi certum est, recuperatores, ante quam ad meam defensionem meosque
testis venio, illius uti confessione et testimoniis; qui confitetur atque ita
libenter confitetur ut non solum fateri sed etiam profiteri videatur,
recuperatores: 'convocavi homines, coegi, armavi, terrore mortis ac periculo
capitis ne accederes obstiti; ferro,' inquit, 'ferro' -- et hoc dicit in
iudicio -- 'te reieci atque proterrui.' Quid? testes quid aiunt? P. Vetilius,
propinquus Aebuti, se Aebutio cum armatis servis venisse advocatum. Quid
praeterea? Fuisse compluris armatos. Quid
aliud? Minatum esse Aebutium Caecinae. Quid ego de hoc teste dicam nisi hoc,
recuperatores, ut ne idcirco minus ei credatis quod homo minus idoneus habetur,
sed ideo credatis quod ex illa parte id dicit quod illi causae maxime sit
alienum?
25. A. Terentius, alter
testis, non modo Aebutium sed etiam se pessimi facinoris arguit. In Aebutium
hoc dicit, armatos homines fuisse, de se autem hoc praedicat, Antiocho, Aebuti
servo, se imperasse ut in Caecinam advenientem cum ferro invaderet. Quid loquar amplius de
hoc homine? In quem ego hoc dicere, cum rogarer a Caecina, numquam volui, ne
arguere illum rei capitalis viderer, de eo dubito nunc quo modo aut loquar aut
taceam, cum ipse hoc de se iuratus praedicet.
26.
Deinde L. Caelius non solum Aebutium cum armatis dixit fuisse compluribus verum
etiam cum advocatis perpaucis eo venisse Caecinam. De hoc ego teste detraham? cui aeque ac meo testi ut
credatis postulo. P. Memmius secutus est qui suum non parvum beneficium
commemoravit in amicos Caecinae, quibus sese viam per fratris sui fundum
dedisse dixit qua effugere possent, cum essent omnes metu perterriti. Huic ego
testi gratias agam, quod et in re misericordem se praebuerit et in testimonio
religiosum.
27. A. Atilius et eius
filius L. Atilius et armatos ibi fuisse et se suos servos adduxisse dixerunt;
etiam hoc amplius: cum Aebutius Caecinae malum minaretur, ibi tum Caecinam
postulasse ut moribus deductio fieret. Hoc idem P. Rutilius dixit, et eo
libentius dixit ut aliquando in iudicio eius testimonio creditum putaretur. Duo
praeterea testes nihil de vi, sed de re ipsa atque emptione fundi dixerunt; P.
Caesennius, auctor fundi, non tam auctoritate gravi quam corpore, et
argentarius Sex. Clodius cui cognomen est Phormio, nec minus niger nec minus
confidens quam ille Terentianus est Phormio, nihil de vi dixerunt, nihil
praeterea quod ad vestrum iudicium pertineret.
28. Decimo vero loco testis
exspectatus et ad extremum reservatus dixit, senator populi Romani, splendor
ordinis, decus atque ornamentum iudiciorum, exemplar antiquae religionis,
Fidiculanius Falcula; qui cum ita vehemens acerque venisset ut non modo
Caecinam periurio suo laederet sed etiam mihi videretur irasci, ita eum
placidum mollemque reddidi, ut non auderet, sicut meministis, iterum dicere
quot milia fundus suus abesset ab urbe. Nam cum dixisset minus iccc, populus
cum risu adclamavit ipsa esse. Meminerant enim omnes quantum in Albiano iudicio
accepisset.
29. In eum quid dicam nisi
id quod negare non possit, venisse in consilium publicae quaestionis, cum eius
consili iudex non esset, et in eo consilio, cum causam non audisset et potestas
esset ampliandi, dixisse sibi liquere; cum de incognita re iudicare voluisset,
maluisse condemnare quam absolvere; cum, si uno minus damnarent, condemnari
reus non posset, non ad cognoscendam causam sed ad explendam damnationem
praesto fuisse? Utrum gravius aliquid in quempiam dici potest quam ad hominem
condemnandum quem numquam vidisset neque audisset adductum esse pretio? an
certius quicquam obici potest quam quod is cui obicitur ne nutu quidem
infirmare conatur?
30. Verum tamen is
testis, -- ut facile intellegeretis eum
non adfuisse animo, cum causa ab illis ageretur testesque dicerent, sed
tantisper de aliquo reo cogitasse -- cum omnes ante eum dixissent testes
armatos cum Aebutio fuisse compluris, solus dixit non fuisse. Visus est mihi
primo veterator intellegere praeclare quid causae obstaret, et tantum modo
errare, quod omnis testis infirmaret qui ante eum dixissent: cum subito, ecce
idem qui solet, duos solos servos armatos fuisse dixit. Quid huic tu homini
facias? nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae
improbitatis odium deprecetur?
31. Utrum, recuperatores,
his testibus non credidistis, cum quid liqueret non habuistis? at controversia
non erat quin verum dicerent. An in coacta multitudine, in armis, in telis, in
praesenti metu mortis perspicuoque periculo caedis dubium vobis fuit inesse vis
aliqua videretur necne? Quibus igitur in rebus vis intellegi potest, si in his
non intellegetur? An vero illa defensio vobis praeclara visa est: 'Non deieci,
sed obstiti; non enim sum passus in fundum ingredi, sed armatos homines
opposui, ut intellegeres, si in fundo pedem posuisses, statim tibi esse
pereundum?' Quid ais? is qui armis proterritus, fugatus, pulsus est, non videtur esse
deiectus?
32a.
Posterius de verbo videbimus; nunc rem ipsam ponamus quam illi non negant et
eius rei ius actionemque quaeramus.
|