32b.
Est haec res posita quae ab adversario non negatur, Caecinam, cum ad
constitutam diem tempusque venisset ut vis ac deductio moribus fieret, pulsum
prohibitumque esse vi coactis hominibus et armatis. Cum hoc constet, ego, homo
imperitus iuris, ignarus negotiorum ac litium, hanc puto me habere actionem, ut
per interdictum meum ius teneam atque iniuriam tuam persequar. Fac in hoc errare me nec ullo modo posse per hoc
interdictum id adsequi quod velim; te uti in hac re magistro volo.
33. Quaero sitne aliqua
huius rei actio an nulla. Convocari homines propter possessionis controversiam
non oportet, armari multitudinem iuris retinendi causa non convenit; nec iuri
quicquam tam inimicum quam vis nec aequitati quicquam tam infestum est quam
convocati homines et armati. Quod cum ita sit resque eius modi sit ut in primis
a magistratibus animadvertenda videatur, iterum quaero sitne eius rei aliqua
actio an nulla. Nullam esse dices? Audire cupio, qui in pace et otio, cum manum
fecerit, copias pararit, multitudinem hominum coegerit, armarit, instruxerit,
homines inermos qui ad constitutum experiendi iuris gratia venissent armis,
viris, terrore periculoque mortis reppulerit, fugarit, averterit, hoc dicat:
34.
'Feci equidem quae dicis omnia, et ea sunt et turbulenta et temeraria et periculosa.
Quid ergo est? impune feci; nam quid agas
mecum ex iure civili ac praetorio non habes.' Itane vero? recuperatores, hoc
vos audietis et apud vos dici patiemini saepius? Cum maiores nostri tanta
diligentia prudentiaque fuerint ut omnia omnium non modo tantarum rerum sed
etiam tenuissimarum iura statuerint persecutique sint, hoc genus unum vel
maximum praetermitterent, ut, si qui me exire domo mea coegisset armis, haberem
actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem? Nondum de Caecinae causa
disputo, nondum de iure possessionis nostrae loquor; tantum de tua defensione,
C. Piso, quaero.
35. Quoniam ita dicis et ita
constituis, si Caecina, cum in fundo esset, inde deiectus esset, tum per hoc interdictum
eum restitui oportuisse; nunc vero deiectum nullo modo esse inde ubi non
fuerit; hoc interdicto nihil nos adsecutos esse: quaero, si te hodie domum tuam
redeuntem coacti homines et armati non modo limine tectoque aedium tuarum sed
primo aditu vestibuloque prohibuerint, quid acturus sis. Monet amicus meus te, L.
Calpurnius, ut idem dicas quod ipse antea dixit, iniuriarum. Quid ad causam
possessionis, quid ad restituendum eum quem oportet restitui, quid denique ad
ius civile, aut ad praetoris notionem atque animadversionem? Ages iniuriarum.
Plus tibi ego largiar; non solum egeris verum etiam condemnaris licet; num quid
magis possidebis? actio enim iniuriarum non ius possessionis adsequitur sed
dolorem imminutae libertatis iudicio poenaque mitigat.
36.
Praetor interea, Piso, tanta de re tacebit? quem ad modum te restituat in aedis
tuas non habebit? Qui dies totos aut vim fieri vetat aut restitui factam iubet,
qui de fossis, de cloacis, de minimis aquarum itinerumque controversiis
interdicit, is repente obmutescet, in atrocissima re quid faciat non habebit?
et C. Pisoni domo tectisque suis prohibito, <prohibito> inquam, per
homines coactos et armatos, praetor quem ad modum more et exemplo opitulari
possit non habebit? Quid enim dicet, aut quid tu tam insigni accepta iniuria
postulabis? 'Unde vi prohibitus?' Sic nemo umquam interdixit; novum est, non
dico inusitatum, verum omnino inauditum. 'Unde
deiectus?' Quid proficies, cum illi hoc respondebunt tibi quod tu nunc mihi,
armatis se tibi obstitisse ne in aedis accederes; deici porro nullo modo
potuisse qui non accesserit?
37. 'Deicior ego,' inquis,
'si quis meorum deicitur omnino.' Iam bene agis; a verbis enim recedis et aequitate
uteris. Nam verba quidem ipsa si sequi volumus, quo modo tu deiceris, cum
servus tuus deicitur? Verum ita est uti dicis; te deiectum debeo intellegere,
etiam si tactus non fueris. Nonne? Age nunc, si ne tuorum quidem quisquam loco
motus erit atque omnes in aedibus adservati ac retenti, tu solus prohibitus et
a tuis aedibus vi atque armis proterritus, utrum hanc actionem habebis qua nos
usi sumus, an aliam quampiam, an omnino nullam? Nullam esse actionem dicere in
re tam insigni tamque atroci neque prudentiae neque auctoritatis tuae est; alia
si quae forte est quae nos fugerit, dic quae sit; cupio discere.
38.
Haec si est qua nos usi sumus te iudice vincamus necesse est. Non enim vereor ne hoc dicas, in eadem causa eodem
interdicto te oportere restitui, Caecinam non oportere. Etenim cui non
perspicuum est ad incertum revocari bona, fortunas, possessiones omnium, si
ulla ex parte sententia huius interdicti deminuta aut infirmata sit, si
auctoritate virorum talium vis armatorum hominum iudicio approbata videatur, in
quo iudicio non de armis dubitatum sed de verbis quaesitum esse dicatur? Isne
apud vos obtinebit causam suam qui se ita defenderit: 'reieci ego te armatis
hominibus, non deieci,' ut tantum facinus non in aequitate defensionis, sed in
una littera latuisse videatur?
39. Huiusce rei vos
statuetis nullam esse actionem, nullum experiendi ius constitutum, qui
obstiterit armatis hominibus, qui multitudine coacta non introitu, sed omnino
aditu quempiam prohibuerit? Quid ergo? hoc quam habet vim, ut distare aliquid
aut ex aliqua parte differre videatur, utrum, pedem cum intulero atque in
possessione vestigium fecero, tum expellar ac deiciar, an eadem vi et isdem
armis mihi ante occurratur, ne non modo intrare verum aspicere aut aspirare
possim? Quid hoc ab illo differt, ut ille cogatur restituere qui ingressum
expulerit, ille qui ingredientem reppulerit non cogatur?
40. Videte, per deos immortalis!
quod ius nobis, quam condicionem vobismet ipsis, quam denique civitati legem
constituere velitis. Huiusce generis una est actio per hoc interdictum quo nos
usi sumus constituta; ea si nihil valet aut si ad hanc rem non pertinet, quid
neglegentius aut quid stultius maioribus nostris dici potest, qui aut tantae
rei praetermiserint actionem aut eam constituerint quae nequaquam satis verbis
causam et rationem iuris amplecteretur? Hoc est periculosum, dissolvi hoc
interdictum, est captiosum omnibus rem ullam constitui eius modi quae, cum
armis gesta sit, rescindi iure non possit; verum tamen illud est turpissimum,
tantae stultitiae prudentissimos homines condemnari, ut vos iudicetis huius rei
ius atque actionem in mentem maioribus nostris non venisse.
|