41. 'Queramur,' inquit,
'licet; tamen hoc interdicto Aebutius non tenetur.' Quid ita? 'Quod vis Caecinae
facta non est.' Dici in hac causa potest, ubi arma fuerint, ubi coacta hominum
multitudo, ubi instructi et certis locis cum ferro homines conlocati, ubi
minae, pericula terroresque mortis, ibi vim non fuisse? 'Nemo,' inquit,
'occisus est neque saucius <factus>.' Quid ais? cum de possessionis
controversia et de privatorum hominum contentione iuris loquamur, tu vim
negabis factam, si caedes et occisio facta non erit? At exercitus maximos saepe
pulsos et fugatos esse dico terrore ipso impetuque hostium sine cuiusquam non
modo morte verum etiam volnere.
42.
Etenim, recuperatores, non ea sola vis est quae ad corpus nostrum vitamque
pervenit, sed etiam multo maior ea quae periculo mortis iniecto formidine
animum perterritum loco saepe et certo de statu demovet. Itaque saucii saepe
homines cum corpore debilitantur, animo tamen non cedunt neque eum relinquunt
locum quem statuerunt defendere; at alii pelluntur integri; ut non dubium sit
quin maior adhibita vis ei sit cuius animus sit perterritus quam illi cuius
corpus volneratum sit.
43. Quod
si vi pulsos dicimus exercitus esse eos qui metu ac tenui saepe suspicione
periculi fugerunt, et si non solum impulsu scutorum neque conflictu corporum
neque ictu comminus neque coniectione telorum, sed saepe clamore ipso militum
aut instructione aspectuque signorum magnas copias pulsas esse et vidimus et
audivimus, quae vis in bello appellatur, ea in otio non appellabitur? et, quod
vehemens in re militari putatur, id leve in iure civili iudicabitur? et, quod
exercitus armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur movisse? et
volnus corporis magis istam vim quam terror animi declarabit? et sauciatio
quaeretur, cum fugam factam esse constabit?
44.
Tuus enim testis hoc dixit, metu perterritis nostris advocatis locum se qua
effugerent demonstrasse. Qui non modo ut fugerent sed etiam ipsius fugae tutam
viam quaesiverunt, his vis adhibita non videbitur? Quid igitur fugiebant?
Propter metum. Quid metuebant? Vim videlicet. Potestis igitur principia negare, cum extrema conceditis? Fugisse
perterritos confitemini; causam fugae dicitis eandem quam omnes intellegimus,
arma, multitudinem hominum, incursionem atque impetum armatorum; haec ubi
conceduntur esse facta, ibi vis facta negabitur?
|