45. At vero hoc quidem iam
vetus est et maiorum exemplo multis in rebus usitatum, cum ad vim faciendam
veniretur, si quos armatos quamvis procul conspexissent, ut statim testificati
discederent, <cum> optime sponsionem facere possent, ni adversus edictum
praetoris vis facta esset. Itane vero? scire esse armatos satis est ut vim
factam probes; in manus eorum incidere non est satis? aspectus armatorum ad vim
probandam valebit; incursus et impetus non valebit? qui abierit, facilius sibi vim
factam probabit quam qui effugerit?
46. At ego hoc dico, si, ut
primum in castello Caecinae dixit Aebutius se homines coegisse et armasse neque
eum, si illo accessisset, abiturum, statim Caecina discessisset, dubitare vos
non debuisse quin Caecinae facta vis esset; si vero simul ac procul conspexit
armatos recessisset eo minus dubitaretis. Omnis enim vis est quae periculo
aut decedere nos alicunde cogit aut prohibet accedere. Quod si aliter
statuetis, videte ne hoc vos statuatis, qui vivus discesserit, ei vim non esse
factam, ne hoc omnibus in possessionum controversiis praescribatis, ut
confligendum sibi et armis decertandum putent, ne, quem ad modum in bello poena
ignavis ab imperatoribus constituitur, sic in iudiciis deterior causa sit eorum
qui fugerint quam qui ad extremum usque contenderint.
47. Cum
de iure et legitimis hominum controversiis loquimur et in his rebus vim
nominamus, pertenuis vis intellegi debet. Vidi armatos quamvis paucos; magna
vis est. Decessi unius hominis telo proterritus; deiectus detrususque sum. Hoc
si ita statuetis, non modo non erit cur depugnare quisquam posthac possessionis
causa velit, sed ne illud quidem cur repugnare. Sin autem vim sine caede, sine
volneratione, sine sanguine nullam intellegetis, statuetis homines possessionis
cupidiores quam vitae esse oportere.
|