48. Age
vero, de vi te ipsum habebo iudicem, Aebuti. Responde, si tibi videtur. In fundum Caecina utrum tandem noluit, an
non potuit accedere? Cum te obstitisse et reppulisse dicis, certe hunc voluisse
concedis. Potes igitur dicere non ei vim fuisse impedimento cui, cum cuperet
eoque consilio venisset, per homines coactos licitum non sit accedere? Si enim
id quod maxime voluit nullo modo potuit, vis profecto quaedam obstiterit
necesse est; aut tu dic quam ob rem, cum vellet accedere, non accesserit.
49. Iam vim factam negare
non potes; deiectus quem ad modum sit, qui non accesserit, id quaeritur.
Demoveri enim et depelli de loco necesse est eum qui deiciatur. Id autem
accidere ei qui potest qui omnino in eo loco unde se deiectum esse dicit
numquam fuit? Quid? si fuisset et ex eo loco metu permotus fugisset, cum
armatos vidisset, diceresne esse deiectum? Opinor. Ain tu? qui tam diligenter
et tam callide verbis controversias non aequitate diiudicas, et iura non
utilitate communi sed litteris exprimis, poterisne dicere deiectum esse eum qui
tactus non erit? Quid? detrusum dicesne? nam eo verbo antea praetores in hoc
interdicto uti solebant. Quid ais? potestne detrudi quisquam qui non
attingitur? nonne, si verbum sequi volumus, hoc intellegamus necesse est, eum
detrudi cui manus adferantur? Necesse est, inquam, si ad verbum rem volumus
adiungere, neminem statui detrusum qui non adhibita vi manu demotus et actus
praeceps intellegatur.
50. Deiectus vero qui potest
esse quisquam nisi in inferiorem locum de superiore motus? Potest pulsus,
fugatus, eiectus denique; illud vero nullo modo potest, non modo qui tactus non
sit sed ne in aequo quidem et plano loco. Quid ergo? hoc interdictum putamus
eorum esse causa compositum qui se praecipitatos ex locis superioribus dicerent
-- eos enim vere possumus dicere esse deiectos -- an, cum voluntas et consilium
et sententia interdicti intellegatur, impudentiam summam aut stultitiam
singularem putabimus in verborum errore versari, rem et causam et utilitatem
communem non relinquere solum sed etiam prodere?
|