51. An hoc dubium est quin
neque verborum tanta copia sit non modo in nostra lingua, quae dicitur esse
inops, sed ne in alia quidem ulla, res ut omnes suis certis ac propriis
vocabulis nominentur, neque vero quicquam opus sit verbis, cum ea res cuius
causa verba quaesita sint intellegatur? Quae lex, quod senatus consultum, quod
magistratus edictum, quod foedus aut pactio, quod, ut ad privatas res redeam, testamentum,
quae iudicia aut stipulationes aut pacti et conventi formula non infirmari ac
convelli potest, si ad verba rem deflectere velimus, consilium autem eorum qui
scripserunt et rationem et auctoritatem relinquamus?
52. Sermo hercule familiaris
et cotidianus non cohaerebit, si verba inter nos aucupabimur; denique imperium
domesticum nullum erit, si servolis hoc nostris concesserimus ut ad verba nobis
oboediant, non ad id quod ex verbis intellegi possit obtemperent. Exemplis nunc
uti videlicet mihi necesse est harum rerum omnium; non occurrit uni cuique
vestrum aliud alii in omni genere exemplum quod testimonio sit non ex verbis
aptum pendere ius; sed verba servire hominum consiliis et auctoritatibus.
53. Ornate et copiose L.
Crassus, homo longe eloquentissimus, paulo ante quam nos in forum venimus,
iudicio cuirali hanc sententiam defendit et facile, cum contra eum
prudentissimus homo, Q. Mucius, diceret, probavit omnibus, M'. Curium, qui
heres institutus esset ita: 'mortuo postumo filio,' cum filius non modo non
mortuus sed ne natus quidem esset, heredem esse oportere. Quid? verbis hoc satis erat
cautum? Minime. Quae res igitur valuit? Voluntas,
quae si tacitis nobis intellegi posset, verbis omnino non uteremur; quia non
potest, verba reperta sunt, non quae impedirent sed quae indicarent voluntatem.
54. Lex usum et auctoritatem
fundi iubet esse biennium; at utimur eodem iure in aedibus, quae in lege non
appellantur. Si via sit immunita, iubet qua velit agere iumentum; potest hoc ex
ipsis verbis intellegi, licere, si via sit in Bruttiis immunita, agere si velit
iumentum per M. Scauri Tusculanum. Actio est in auctorem praesentem his verbis:
'quandoque te in iure conspicio.' Hac actione Appius ille Caecus uti non
posset, si ita in iure homines verba consectarentur ut rem cuius causa verba
sunt non considerarent. Testamento si recitatus heres esset pupillus Cornelius
isque iam annos xx haberet, vobis interpretibus amitteret hereditatem.
55. Veniunt in mentem mihi
permulta, vobis plura, certo scio. Verum ne nimium multa complectamur atque ab
eo quod propositum est longius aberret oratio, hoc ipsum interdictum quo de
agitur consideremus; intellegetis enim in eo ipso, si in verbis ius
constituamus, omnem utilitatem nos huius interdicti, dum versuti et callidi
velimus esse, amissuros. 'Unde tu aut familia aut procurator tuus.' Si me vilicus
tuus solus deiecisset, non familia deiecisset, ut opinor, sed aliquis de
familia. Recte igitur diceres te restituisse? Quippe; quid enim facilius est quam probare eis qui modo Latine sciant,
in uno servolo familiae nomen non valere? Si vero ne habeas quidem servum
praeter eum qui me deiecerit, clames videlicet: 'Si habeo familiam, a familia
mea fateor te esse deiectum.' Neque enim dubium est quin, si ad rem iudicandam
verbo ducimur, non re, familiam intellegamus quae constet ex servis pluribus;
quin unus homo familia non sit; verbum certe hoc non modo postulat, sed etiam
cogit,
56. at vero ratio iuris
interdictique vis et praetorum voluntas et hominum prudentium consilium et auctoritas
respuit hanc defensionem et pro nihilo putat. Quid ergo? isti homines Latine
non loquuntur? Immo vero tantum loquuntur quantum est satis ad intellegendam
voluntatem, cum sibi hoc proposuerint ut, sive me tu deieceris sive tuorum
quispiam sive servorum sive amicorum, servos non numero distinguant sed
appellent uno familiae nomine;
57. de liberis autem
quisquis est, procuratoris nomine appelletur; non quo omnes sint aut
appellentur procuratores qui negoti nostri aliquid gerant, sed in hac re
cognita sententia interdicti verba subtiliter exquiri omnia noluerunt. Non enim
alia causa est aequitatis in uno servo et in pluribus, non alia ratio iuris in
hoc genere dumtaxat, utrum me tuus procurator deiecerit, is qui legitime
procurator dicitur, omnium rerum eius qui in Italia non sit absitve rei
publicae causa quasi quidam paene dominus, hoc est alieni iuris vicarius, an
tuus colonus aut vicinus aut cliens aut libertus aut quivis qui illam vim
deiectionemque tuo rogatu aut tuo nomine fecerit.
58. Qua re, si ad eum
restituendum qui vi deiectus est eandem vim habet aequitatis ratio, ea
intellecta certe nihil ad rem pertinet quae verborum vis sit ac nominum. Tam
restitues si tuus me libertus deiecerit nulli tuo praepositus negotio, quam si
procurator deiecerit; non quo omnes sint procuratores qui aliquid nostri negoti
gerunt, sed quod <hoc> in hac re quaeri nihil attinet. Tam restitues si
unus servolus, quam si familia fecerit universa; non quo idem sit servolus unus
quod familia, verum quia non quibus verbis quidque dicatur quaeritur, sed quae
res agatur. Etiam, ut longius a verbo recedamus, ab aequitate ne tantulum
quidem, si tuus servus nullus fuerit et omnes alieni ac mercennarii, tamen ei
ipsi tuae familiae genere et nomine continebuntur.
59.
Perge porro hoc idem interdictum sequi. 'hominibus coactis.' Neminem coegeris,
ipsi convenerint sua sponte; certe cogit is qui congregat homines et convocat;
coacti sunt ei qui ab aliquo sunt unum in locum congregati. Si non modo
convocati non sunt, sed ne convenerunt quidem, sed ei modo fuerunt qui etiam
antea non vis ut fieret, verum colendi aut pascendi causa esse in agro
consuerant, defendes homines coactos non fuisse, et verbo quidem superabis me
ipso iudice, re autem ne consistes quidem ullo iudice. Vim enim multitudinis
restitui voluerunt, non solum convocatae multitudinis; sed, quia plerumque ubi
multitudine opus est homines cogi solent, ideo de coactis compositum
interdictum est; quod etiam si verbo differre videbitur, re tamen erit unum et
omnibus in causis idem valebit, in quibus perspicitur una atque eadem causa
aequitatis. 'armatisve.'
60.
Quid dicemus? armatos, si Latine loqui volumus, quos appellare vere possumus? Opinor eos qui scutis
telisque parati ornatique sunt. Quid igitur? si glebis aut saxis aut fustibus
aliquem de fundo praecipitem egeris iussusque sis, quem hominibus armatis
deieceris, restituere, restituisse te dices? Verba si valent, si causae non ratione sed vocibus ponderantur, me
auctore dicito. Vinces profecto non fuisse armatos eos qui saxa iacerent quae
de terra ipsi tollerent, non esse arma caespites neque glebas; non fuisse
armatos eos qui praetereuntes ramum defringerent arboris; arma esse suis
nominibus alia ad tegendum, alia ad nocendum; quae qui non habuerint, eos
inermos fuisse vinces.
61. Verum si quod erit
armorum iudicium, tum ista dicito; iuris iudicium cum erit et aequitatis, cave
in ista tam frigida, tam ieiuna calumnia delitiscas. Non enim reperies quemquam
iudicem aut recuperatorem qui, tamquam si arma militis inspicienda sint, ita
probet armatum; sed perinde valebit quasi armatissimi fuerint, si reperientur
ita parati fuisse ut vim vitae aut corpori potuerint adferre.
|