62. Atque ut magis
intellegas quam verba nihil valeant, si tu solus aut quivis unus cum scuto et
gladio impetum in me fecisset atque ego ita deiectus essem, auderesne dicere
interdictum esse de hominibus armatis, hic autem hominem armatum unum fuisse? Non, opinor, tam impudens
esses. Atqui vide ne multo nunc sis impudentior. Nam tum quidem omnis mortalis
implorare posses, quod homines in tuo negotio Latine obliviscerentur, quod
inermi armati iudicarentur, quod, cum interdictum esset de pluribus, commissa
res esset ab uno, unus homo plures esse homines iudicaretur.
63.
Verum in his causis non verba veniunt in iudicium, sed ea res cuius causa verba
haec in interdictum coniecta sunt. Vim quae ad caput ac vitam pertineret
restitui sine ulla exceptione voluerunt. Ea fit plerumque per homines coactos
armatosque; si alio consilio, eodem periculo facta sit, eodem iure esse
voluerunt. Non enim maior est iniuria si tua familia quam si tuus vilicus, non
si tui servi quam si alieni ac mercennarii, non si tuus procurator quam si
vicinus aut libertus tuus, non si coactis hominibus quam si voluntariis aut
etiam adsiduis ac domesticis, non si armatis quam si inermibus qui vim
armatorum haberent ad nocendum, non si pluribus quam si uno armato. Quibus enim
rebus plerumque vis fit eius modi, eae res appellantur in interdicto. Si per
alias res eadem facta vis est, ea tametsi verbis interdicti non concluditur,
sententia tamen iuris atque auctoritate retinetur.
|