67. Et hoc loco Scaevolam
dixisti causam apud cuiros non tenuisse; quem ego antea commemoravi, cum idem
faceret quod tu nunc -- tametsi ille in aliqua causa faciebat, tu in nulla
facis -- tamen probasse nemini quod defendebat, quia verbis oppugnare
aequitatem videbatur. Cum id miror, te hoc in hac re alieno tempore et contra
quam ista causa postulasset defendisse, tum illud volgo in iudiciis et non
numquam ab ingeniosis hominibus defendi mihi mirum videri solet, nec iuris
consultis concedi nec ius civile in causis semper valere oportere.
68. Nam hoc qui disputant,
si id dicunt non recte aliquid statuere eos qui consulantur, non hoc debent
dicere iuris consultis, sed hominibus stultis obtemperari non oportere; sin
illos recte respondere concedunt et aliter iudicari dicunt oportere, male
iudicari oportere dicunt; neque enim fieri potest ut aliud iudicari de iure,
aliud responderi oporteat, nec ut quisquam iuris numeretur peritus qui id
statuat esse ius quod non oporteat iudicari. 'At est aliquando contra
iudicatum.'
69. Primum utrum recte, an
perperam? Si recte, id fuit ius quod iudicatum est; sin aliter, non dubium est
utrum iudices an iuris consulti vituperandi sint. Deinde, si de iure vario
quippiam iudicatum est, <non> potius contra iuris consultos statuunt, si
aliter pronuntiatum est ac Mucio placuit, quam ex eorum auctoritate, si, ut
Manilius statuebat, sic est iudicatum. Etenim ipse Crassus non ita causam apud
cuiros egit ut contra iuris consultos diceret, sed ut hoc doceret, illud quod
Scaevola defendebat, non esse iuris, et in eam rem non solum rationes adferret,
sed etiam Q. Mucio, socero suo, multisque peritissimis hominibus auctoribus
uteretur.
70. Nam qui ius civile
contemnendum putat, is vincula revellit non modo iudiciorum sed etiam
utilitatis vitaeque communis; qui autem interpretes iuris vituperat, si
imperitos iuris esse dicit, de hominibus, non de iure civili detrahit; sin
peritis non putat esse obtemperandum, non homines laedit, sed leges ac iura
labefactat; quod vobis venire in mentem profecto necesse est, nihil esse in
civitate tam diligenter quam ius civile retinendum. Etenim hoc sublato nihil
est qua re exploratum cuiquam possit esse quid suum aut quid alienum sit, nihil
est quod aequabile inter omnis atque unum omnibus esse possit.
71. Itaque in ceteris
controversiis atque iudiciis cum quaeritur aliquid factum necne sit, verum an
falsum proferatur, et fictus testis subornari solet et interponi falsae
tabulae, non numquam honesto ac probabili nomine bono viro iudici error obici,
improbo facultas dari ut, cum sciens perperam iudicarit, testem tamen aut
tabulas secutus esse videatur; in iure nihil est eius modi, recuperatores, non
tabulae falsae, non testis improbus, denique nimia ista quae dominatur in
civitate potentia in hoc solo genere quiescit; quid agat, quo modo adgrediatur
iudicem, qua denique digitum proferat, non habet.
72. Illud enim potest dici iudici
ab aliquo non tam verecundo homine quam gratioso: 'iudica hoc factum esse aut
numquam esse factum; crede huic testi, has comproba tabulas'; hoc non potest:
'statue cui filius agnatus sit, eius testamentum non esse ruptum; iudica quod
mulier sine tutore auctore promiserit, deberi.' Non est aditus ad huiusce modi
res neque potentiae cuiusquam neque gratiae; denique, quo maius hoc sanctiusque
videatur, ne pretio quidem corrumpi iudex in eius modi causa potest.
73a. Iste vester testis
qui ausus est dicere fecisse videri eum de quo ne cuius rei argueretur quidem
scire potuit, is ipse numquam auderet iudicare deberi viro dotem quam mulier
nullo auctore dixisset.
|