73b.
O rem praeclaram vobisque ob hoc retinendam, recuperatores! Quod enim est ius civile?
Quod neque inflecti gratia neque perfringi potentia neque adulterari pecunia
possit; quod si non modo oppressum sed etiam desertum aut neglegentius
adservatum erit, nihil est quod quisquam sese habere certum aut a patre
accepturum aut relicturum liberis arbitretur.
74.
Quid enim refert aedis aut fundum relictum a patre aut aliqua ratione habere
bene partum, si incertum est, quae nunc tua iure mancipi sint, ea possisne
retinere, si parum est communitum ius civile ac publica lege contra alicuius
gratiam teneri non potest? quid, inquam, prodest fundum habere, si, quae
diligentissime descripta a maioribus iura finium, possessionum, aquarum
itinerumque sunt, haec perturbari aliqua ratione commutarique possunt? Mihi
credite, maior hereditas uni cuique nostrum venit in isdem bonis a iure et a
legibus quam ab eis a quibus illa ipsa nobis relicta sunt. Nam ut perveniat ad me fundus testamento alicuius
fieri potest; ut retineam quod meum factum sit sine iure civili fieri non
potest. Fundus a patre relinqui potest, at usucapio fundi, hoc est finis
sollicitudinis ac periculi litium, non a patre relinquitur, sed a legibus;
aquae ductus, haustus, iter, actus a patre, sed rata auctoritas harum rerum
omnium ab iure civili sumitur.
75a. Quapropter non minus
diligenter ea quae a maioribus accepistis, publica patrimonia iuris quam
privatae rei vestrae retinere debetis, non solum quod haec iure civili saepta
sunt verum etiam quod patrimonium unius incommodo dimittetur, ius amitti non
potest sine magno incommodo civitatis.
|