75b. In hac ipsa causa,
recuperatores, si hoc nos non obtinemus, vi armatis hominibus deiectum esse eum
quem vi armatis hominibus pulsum fugatumque esse constat, Caecina rem non
amittet, quam ipsam animo forti, si tempus ita ferret, amitteret, in
possessionem in praesentia non restituetur, nihil amplius;
76. populi Romani causa,
civitatis ius, bona, fortunae possessionesque omnium in dubium incertumque
revocantur. Vestra auctoritate hoc constituetur, hoc praescribetur: quicum tu
posthac de possessione contendes, eum si ingressum modo in praedium deieceris,
restituas oportebit; sin autem ingredienti cum armata multitudine obvius fueris
et ita venientem reppuleris, fugaris, averteris, non restitues. Iuris si haec
vox est, esse vim non in caede solum sed etiam in animo, libidinis, nisi cruor
appareat, vim non esse factam; iuris, deiectum esse qui prohibitus sit,
libidinis, nisi ex eo loco ubi vestigium impresserit deici neminem posse;
77a. iuris, rem et
sententiam et aequitatem plurimum valere oportere, libidinis, verbo ac littera
ius omne intorqueri: vos statuite, recuperatores, utrae voces vobis honestiores
et utiliores esse videantur.
|