77b. Hoc loco percommode
accidit quod non adest is qui paulo ante adfuit et adesse nobis frequenter in
hac causa solet, vir ornatissimus, C. Aquilius; nam ipso praesente de virtute
eius et prudentia timidius dicerem, quod et ipse pudore quodam adficeretur ex
sua laude et me similis ratio pudoris a praesentis laude tardaret; cuius
auctoritati dictum est ab illa causa concedi nimium non oportere. <Non> vereor de
tali viro ne plus dicam quam vos aut sentiatis aut apud vos commemorari
velitis.
78.
Quapropter hoc dicam, numquam eius auctoritatem nimium valere cuius prudentiam
populus Romanus in cavendo, non in decipiendo perspexerit, qui iuris civilis
rationem numquam ab aequitate seiunxerit, qui tot annos ingenium, laborem, fidem
suam populo Romano promptam eitamque praebuerit; qui ita iustus est et bonus
vir ut natura, non disciplina, consultus esse videatur, ita peritus ac prudens
ut ex iure civili non scientia solum quaedam verum etiam bonitas nata videatur,
cuius tantum est ingenium, ita probata fides ut quicquid inde haurias purum te
liquidumque haurire sentias.
79. Qua
re permagnam initis a nobis gratiam, cum eum auctorem defensionis nostrae esse
dicitis. Illud autem miror, quem vos aliquid contra me sentire dicatis, cur eum
auctorem vos pro me appelletis, nostrum nominetis. Verum tamen quid ait vester iste
auctor? 'Quibus
quidque verbis actum pronuntiatumque sit.' Conveni ego ex isto genere
consultorum non neminem, ut opinor, istum ipsum quo vos auctore rem istam agere
et defensionem causae constituere vos dicitis. Qui cum istam disputationem
mecum ingressus esset, non posse probari quemquam esse deiectum nisi ex eo loco
in quo fuisset, rem et sententiam interdicti mecum facere fatebatur, verbo me
excludi dicebat, a verbo autem posse recedi non arbitrabatur.
80. Cum
exemplis uterer multis ex omni memoria antiquitatis a verbo et ab scripto
plurimis saepe in rebus ius et aequi bonique rationem esse seiunctam, semperque
id valuisse plurimum quod in se auctoritatis habuisset aequitatisque plurimum,
consolatus est me et ostendit in hac ipsa causa nihil esse quod laborarem; nam
verba ipsa sponsionis facere mecum, si vellem diligenter attendere. 'Quonam,' inquam, 'modo?' 'Quia certe,' inquit,
'deiectus est Caecina vi hominibus armatis aliquo ex loco; si non ex eo loco
quem in locum venire voluit, at ex eo certe unde fugit.' 'Quid tum?' 'Praetor,' inquit,
'interdixit ut, unde deiectus esset, eo restitueretur, hoc est, quicumque is
locus esset unde deiectus esset. Aebutius autem qui fatetur aliquo ex loco
deiectum esse Caecinam, is quoniam se restituisse dixit, necesse est male
fecerit sponsionem.'
81.
Quid est, Piso? placet tibi nos pugnare verbis? placet causam iuris et
aequitatis et non nostrae possessionis, sed omnino possessionum omnium
constituere in verbo? Ego quid mihi videretur, quid a maioribus factitatum,
quid horum auctoritate quibus iudicandum est dignum esset, ostendi; id verum,
id aequum, id utile omnibus esse spectari, quo consilio et qua sententia, non
quibus quidque verbis esset actum. Tu me
ad verbum vocas; non ante veniam quam recusaro. Nego oportere, nego obtineri
posse, nego ullam rem esse quae aut comprehendi satis aut caveri aut excipi
possit, si aut praeterito aliquo verbo aut ambigue posito re et sententia
cognita non id quod intellegitur, sed id quod dicitur valebit.
|