90. Ut
vero iam, recuperatores, nulla dubitatio sit, sive rem sive verba spectare
voltis, quin secundum nos iudicetis, exoritur hic iam obrutis rebus omnibus et perditis
illa defensio, eum deici posse qui tum possideat; qui non possideat, nullo modo
posse; itaque, si ego sim a tuis aedibus deiectus, restitui non oportere, si
ipse sis, oportere. Numera quam multa in
ista defensione falsa sint, Piso. Ac primum illud attende, te iam ex illa
ratione esse depulsum, quod negabas quemquam deici posse nisi inde ubi tum
esset; iam posse concedis; eum qui non possideat negas deici posse.
91. Cur ergo aut in illud
cotidianum interdictum 'unde ille me vi deiecit' additur 'cum ego possiderem,'
si deici nemo potest qui non possidet, aut in hoc interdictum de hominibus
armatis non additur, si oportet quaeri possederit necne? Negas deici, nisi qui
possideat. Ostendo, si sine armatis coactisve hominibus deiectus quispiam sit,
eum qui fateatur se deiecisse vincere sponsionem, si ostendat eum non
possedisse. Negas deici, nisi qui possideat. Ostendo ex hoc interdicto de
armatis hominibus, qui possit ostendere non possedisse eum qui deiectus sit, condemnari
tamen sponsionis necesse esse, si fateatur esse deiectum.
92. Dupliciter homines
deiciuntur, aut sine coactis armatisve hominibus aut per eius modi rationem
atque vim. Ad duas dissimilis res duo diiuncta interdicta sunt. In illa vi
cotidiana non satis est posse docere se deiectum, nisi ostendere potest, cum
possideret, tum deiectum. Ne id quidem satis est, nisi docet ita se possedisse
<ut> nec vi nec clam nec precario possederit. Itaque is qui se restituisse
dixit magna voce saepe confiteri solet se vi deiecisse, verum illud addit: 'non
possidebat' vel etiam, cum hoc ipsum concessit, vincit tamen sponsionem, si
planum facit ab se illum aut vi aut clam aut precario possedisse.
93. Videtisne quot
defensionibus eum qui sine armis ac multitudine vim fecerit uti posse maiores
voluerint? Hunc vero qui ab iure, officio, bonis moribus ad ferrum, ad arma, ad
caedem confugerit, nudum in causa destitutum videtis, ut, qui armatus de
possessione contendisset, inermis plane de sponsione certaret. Ecquid igitur
interest, Piso, inter haec interdicta? ecquid interest utrum in hoc sit additum
'cum A. Caecina possideret' necne? Ecquid te ratio iuris, ecquid interdictorum
dissimilitudo, ecquid auctoritas maiorum commovet? Si esset additum, de eo
quaeri oporteret; additum non est, tamen oportebit?
94. Atque ego in hoc
Caecinam non defendo; possedit enim Caecina, recuperatores; et id, tametsi
extra causam est, percurram tamen brevi ut non minus hominem ipsum quam ius
commune defensum velitis. Caesenniam possedisse propter usum fructum non negas.
Qui colonus habuit conductum de Caesennia fundum, cum idem ex eadem conductione
fuerit in fundo, dubium est quin, si Caesennia tum possidebat, cum erat colonus
in fundo, post eius mortem heres eodem iure possederit? Deinde ipse Caecina cum
circuiret praedia, venit in istum fundum, rationes a colono accepit.
95a.
Sunt in eam rem testimonia. Postea cur
tu, Aebuti, de isto potius fundo quam de alio, si quem habes, Caecinae
denuntiabas, si Caecina non possidebat? Ipse porro Caecina cur se moribus
deduci volebat idque tibi de amicorum et de Aquili sententia responderat.
|