95b.
At enim Sulla legem tulit. Ut nihil de illo tempore, nihil de calamitate rei
publicae querar, hoc tibi respondeo, ascripsisse eundem Sullam in eadem lege: 'si
quid ius non esset rogarier, eius ea lege nihilum rogatum.' Quid est quod ius non
sit, quod populus iubere aut vetare non possit? Ut ne longius abeam, declarat
ista ascriptio esse aliquid; nam, nisi esset, hoc in omnibus legibus non
ascriberetur.
96.
Sed quaero <de> te, putesne, si populus iusserit me tuum aut te meum
servum esse, id iussum ratum atque firmum futurum. Perspicis hoc nihil esse et
fateris; qua in re primum illud concedis, non quicquid populus iusserit, ratum
esse oportere; deinde nihil rationis adfers quam ob rem, si libertas adimi
nullo modo possit, civitas possit. Nam et eodem modo de utraque re traditum
nobis est, et, si semel civitas adimi potest, retineri libertas non potest. Qui enim potest iure Quiritium liber esse is qui in
numero Quiritium non est?
97. Atque ego hanc
adulescentulus causam cum agerem contra hominem disertissimum nostrae
civitatis, <C.> Cottam, probavi. Cum Arretinae mulieris libertatem
defenderem et Cotta xviris religionem iniecisset non posse nostrum sacramentum
iustum iudicari, quod Arretinis adempta civitas esset, et ego vehementius
contendissem civitatem adimi non posse, xviri prima actione non iudicaverunt;
postea re quaesita et deliberata sacramentum nostrum iustum iudicaverunt. Atque
hoc et contra dicente Cotta et Sulla vivo iudicatum est. Iam vero in ceteris
rebus ut omnes qui in eadem causa sunt et lege agant et suum ius persequantur,
et omni iure civili sine cuiusquam aut magistratus aut iudicis aut periti
hominis aut imperiti dubitatione utantur, quid ego commemorem? Dubium esse
nemini vestrum certo <scio>.
|