98. Quaeri hoc solere me non
praeterit -- ut ex me ea quae tibi in mentem non veniunt audias -- quem ad
modum, si civitas adimi non possit, in colonias Latinas saepe nostri cives
profecti sint. Aut sua voluntate aut legis multa profecti sunt; quam multam si
sufferre voluissent, manere in civitate potuissent. Quid? quem pater patratus
dedidit aut suus pater populusve vendidit, quo is iure amittit civitatem? Ut religione civitas
solvatur civis Romanus deditur; qui cum est acceptus, est eorum quibus est
deditus; si non accipiunt, <ut> Mancinum Numantini, retinet integram
causam et ius civitatis. Si pater
vendidit eum quem in suam potestatem susceperat, ex potestate dimittit.
99. Iam populus cum eum
vendit qui miles factus non est, non adimit ei libertatem, sed iudicat non esse
eum liberum qui, ut liber sit, adire periculum noluit; cum autem incensum
vendit, hoc iudicat, cum ei qui in servitute iusta fuerunt censu liberentur,
eum qui, cum liber esset, censeri noluerit, ipsum sibi libertatem
abiudicavisse. Quod si maxime hisce rebus adimi libertas aut civitas potest,
non intellegunt qui haec commemorant, si per has rationes maiores adimi posse
voluerunt, alio modo noluisse?
100. Nam ut haec ex iure
civili proferunt, sic adferant velim quibus lege aut rogatione civitas aut
libertas erepta sit. Nam quod ad exsilium attinet, perspicue intellegi potest
quale sit. Exsilium
enim non supplicium est, sed perfugium portusque supplici. Nam quia volunt
poenam aliquam subterfugere aut calamitatem, eo solum vertunt, hoc est sedem ac
locum mutant. Itaque nulla in lege nostra reperietur, <ut> apud ceteras
civitates, maleficium ullum exsilio esse multatum; sed cum homines vincula,
neces ignominiasque vitant, quae sunt legibus constitutae, confugiunt quasi ad
aram in exsilium. Qui si in civitate legis vim subire vellent, non prius
civitatem quam vitam amitterent; quia nolunt, non adimitur eis civitas, sed ab
eis relinquitur atque deponitur. Nam, cum ex nostro iure duarum civitatum nemo
esse possit, tum amittitur haec civitas denique, cum is qui profugit receptus
est in exsilium, hoc est in aliam civitatem.
|