104.
Quapropter, si quid extra iudicium est quod homini tribuendum sit, habetis
hominem singulari pudore, virtute cognita et spectata fide, amplissimo totius
Etruriae nomine, in utraque fortuna cognitum multis signis et virtutis et
humanitatis. Si quid in contraria parte in homine offendendum est, habetis eum,
ut nihil dicam amplius, qui se homines coegisse fateatur. Sin hominibus remotis
de causa quaeritis, cum iudicium de vi sit, is qui arguitur vim se hominibus
armatis fecisse fateatur, verbo se, non aequitate, defendere conetur, id quoque
ei verbum ipsum ereptum esse videatis, auctoritatem sapientissimorum hominum
facere nobiscum, in iudicium non venire utrum A. Caecina possederit necne,
tamen doceri possedisse; multo etiam minus quaeri A. Caecinae fundus sit necne,
me tamen id ipsum docuisse, fundum esse Caecinae: cum haec ita sint, statuite
quid vos tempora rei publicae de armatis hominibus, quid illius confessio de
vi, quid nostra decisio de aequitate, quid ratio interdicti de iure admoneat ut
iudicetis.
|