Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Caecina

IntraText CT - Text

  • Caput VII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput VII

32b. Est haec res posita quae ab adversario non negatur, Caecinam, cum ad constitutam diem tempusque venisset ut vis ac deductio moribus fieret, pulsum prohibitumque esse vi coactis hominibus et armatis. Cum hoc constet, ego, homo imperitus iuris, ignarus negotiorum ac litium, hanc puto me habere actionem, ut per interdictum meum ius teneam atque iniuriam tuam persequar. Fac in hoc errare me nec ullo modo posse per hoc interdictum id adsequi quod velim; te uti in hac re magistro volo.

33. Quaero sitne aliqua huius rei actio an nulla. Convocari homines propter possessionis controversiam non oportet, armari multitudinem iuris retinendi causa non convenit; nec iuri quicquam tam inimicum quam vis nec aequitati quicquam tam infestum est quam convocati homines et armati. Quod cum ita sit resque eius modi sit ut in primis a magistratibus animadvertenda videatur, iterum quaero sitne eius rei aliqua actio an nulla. Nullam esse dices? Audire cupio, qui in pace et otio, cum manum fecerit, copias pararit, multitudinem hominum coegerit, armarit, instruxerit, homines inermos qui ad constitutum experiendi iuris gratia venissent armis, viris, terrore periculoque mortis reppulerit, fugarit, averterit, hoc dicat:

34. 'Feci equidem quae dicis omnia, et ea sunt et turbulenta et temeraria et periculosa. Quid ergo est? impune feci; nam quid agas mecum ex iure civili ac praetorio non habes.' Itane vero? recuperatores, hoc vos audietis et apud vos dici patiemini saepius? Cum maiores nostri tanta diligentia prudentiaque fuerint ut omnia omnium non modo tantarum rerum sed etiam tenuissimarum iura statuerint persecutique sint, hoc genus unum vel maximum praetermitterent, ut, si qui me exire domo mea coegisset armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem? Nondum de Caecinae causa disputo, nondum de iure possessionis nostrae loquor; tantum de tua defensione, C. Piso, quaero.

35. Quoniam ita dicis et ita constituis, si Caecina, cum in fundo esset, inde deiectus esset, tum per hoc interdictum eum restitui oportuisse; nunc vero deiectum nullo modo esse inde ubi non fuerit; hoc interdicto nihil nos adsecutos esse: quaero, si te hodie domum tuam redeuntem coacti homines et armati non modo limine tectoque aedium tuarum sed primo aditu vestibuloque prohibuerint, quid acturus sis. Monet amicus meus te, L. Calpurnius, ut idem dicas quod ipse antea dixit, iniuriarum. Quid ad causam possessionis, quid ad restituendum eum quem oportet restitui, quid denique ad ius civile, aut ad praetoris notionem atque animadversionem? Ages iniuriarum. Plus tibi ego largiar; non solum egeris verum etiam condemnaris licet; num quid magis possidebis? actio enim iniuriarum non ius possessionis adsequitur sed dolorem imminutae libertatis iudicio poenaque mitigat.

36. Praetor interea, Piso, tanta de re tacebit? quem ad modum te restituat in aedis tuas non habebit? Qui dies totos aut vim fieri vetat aut restitui factam iubet, qui de fossis, de cloacis, de minimis aquarum itinerumque controversiis interdicit, is repente obmutescet, in atrocissima re quid faciat non habebit? et C. Pisoni domo tectisque suis prohibito, <prohibito> inquam, per homines coactos et armatos, praetor quem ad modum more et exemplo opitulari possit non habebit? Quid enim dicet, aut quid tu tam insigni accepta iniuria postulabis? 'Unde vi prohibitus?' Sic nemo umquam interdixit; novum est, non dico inusitatum, verum omnino inauditum. 'Unde deiectus?' Quid proficies, cum illi hoc respondebunt tibi quod tu nunc mihi, armatis se tibi obstitisse ne in aedis accederes; deici porro nullo modo potuisse qui non accesserit?

37. 'Deicior ego,' inquis, 'si quis meorum deicitur omnino.' Iam bene agis; a verbis enim recedis et aequitate uteris. Nam verba quidem ipsa si sequi volumus, quo modo tu deiceris, cum servus tuus deicitur? Verum ita est uti dicis; te deiectum debeo intellegere, etiam si tactus non fueris. Nonne? Age nunc, si ne tuorum quidem quisquam loco motus erit atque omnes in aedibus adservati ac retenti, tu solus prohibitus et a tuis aedibus vi atque armis proterritus, utrum hanc actionem habebis qua nos usi sumus, an aliam quampiam, an omnino nullam? Nullam esse actionem dicere in re tam insigni tamque atroci neque prudentiae neque auctoritatis tuae est; alia si quae forte est quae nos fugerit, dic quae sit; cupio discere.

38. Haec si est qua nos usi sumus te iudice vincamus necesse est. Non enim vereor ne hoc dicas, in eadem causa eodem interdicto te oportere restitui, Caecinam non oportere. Etenim cui non perspicuum est ad incertum revocari bona, fortunas, possessiones omnium, si ulla ex parte sententia huius interdicti deminuta aut infirmata sit, si auctoritate virorum talium vis armatorum hominum iudicio approbata videatur, in quo iudicio non de armis dubitatum sed de verbis quaesitum esse dicatur? Isne apud vos obtinebit causam suam qui se ita defenderit: 'reieci ego te armatis hominibus, non deieci,' ut tantum facinus non in aequitate defensionis, sed in una littera latuisse videatur?

39. Huiusce rei vos statuetis nullam esse actionem, nullum experiendi ius constitutum, qui obstiterit armatis hominibus, qui multitudine coacta non introitu, sed omnino aditu quempiam prohibuerit? Quid ergo? hoc quam habet vim, ut distare aliquid aut ex aliqua parte differre videatur, utrum, pedem cum intulero atque in possessione vestigium fecero, tum expellar ac deiciar, an eadem vi et isdem armis mihi ante occurratur, ne non modo intrare verum aspicere aut aspirare possim? Quid hoc ab illo differt, ut ille cogatur restituere qui ingressum expulerit, ille qui ingredientem reppulerit non cogatur?

40. Videte, per deos immortalis! quod ius nobis, quam condicionem vobismet ipsis, quam denique civitati legem constituere velitis. Huiusce generis una est actio per hoc interdictum quo nos usi sumus constituta; ea si nihil valet aut si ad hanc rem non pertinet, quid neglegentius aut quid stultius maioribus nostris dici potest, qui aut tantae rei praetermiserint actionem aut eam constituerint quae nequaquam satis verbis causam et rationem iuris amplecteretur? Hoc est periculosum, dissolvi hoc interdictum, est captiosum omnibus rem ullam constitui eius modi quae, cum armis gesta sit, rescindi iure non possit; verum tamen illud est turpissimum, tantae stultitiae prudentissimos homines condemnari, ut vos iudicetis huius rei ius atque actionem in mentem maioribus nostris non venisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License