Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Caecina IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXI86. Verum tamen ecquid mihi respondetur ad illud quod ego iam antea dixi, non solum re et sententia sed verbis quoque hoc interdictum ita esse compositum ut nihil commutandum videretur? Attendite, quaeso, diligenter, recuperatores; est enim vestri ingeni non meam, sed maiorum prudentiam cognoscere; non enim id sum dicturus quod ego invenerim, sed quod illos non fugerit. Cum de vi interdicitur, duo genera causarum esse intellegebant ad quae interdictum pertineret, unum, si qui ex eo loco ubi fuisset se deiectum diceret, alterum, si qui ab eo loco quo veniret; et horum utrumque neque praeterea quicquam potest accidere, recuperatores. 87. Id adeo sic considerate. Si qui meam familiam de meo fundo deiecerit, <ex eo me loco deiecerit>; si qui mihi praesto fuerit cum armatis hominibus extra meum fundum et me introire prohibuerit, non ex eo, sed ab eo loco me deiecerit. Ad haec duo genera rerum unum verbum quod satis declararet utrasque res invenerunt, ut, sive ex fundo sive a fundo deiectus essem, uno atque eodem interdicto restituerer 'unde tu.' Hoc verbum 'unde' utrumque declarat, et ex quo loco et a quo loco. Unde deiectus est Cinna? Ex urbe. Unde Telesinus? Ab urbe. Unde deiecti Galli? A Capitolio. Unde qui cum Graccho fuerunt? Ex Capitolio. 88. Videtis igitur hoc uno verbo 'unde' significari res duas, et ex quo et a quo. Cum autem eo restitui iubet, ita iubet ut, si Galli a maioribus nostris postularent ut eo restituerentur unde deiecti essent, et aliqua vi hoc adsequi possent, non, opinor, eos in cuniculum qua adgressi erant sed in Capitolium restitui oporteret. Hoc enim intellegitur: unde deiecisti, sive ex quo loco sive a quo loco, eo restituas. Hoc iam simplex est, in eum locum restituas: sive ex hoc loco deiecisti, restitue in hunc locum, sive ab hoc loco, restitue in eum locum, non ex quo, sed a quo deiectus est. Ut si qui ex alto cum ad patriam accessisset, tempestate subito reiectus optaret ut, cum a patria deiectus esset, eo restitueretur, hoc, opinor, optaret ut a quo loco depulsus esset, in eum se fortuna restitueret, non in salum, sed in ipsam urbem quam petebat, sic quoniam verborum vim necessario similitudine rerum aucupamur, qui postulat ut a quo loco deiectus est, hoc est unde deiectus est, eo restituatur, hoc postulat ut in eum ipsum locum restituatur. 89. Cum verba nos eo ducunt, tum res ipsa hoc sentire atque intellegere cogit. Etenim, Piso, -- redeo nunc ad illa principia defensionis meae -- si quis te ex aedibus tuis vi hominibus armatis deiecerit, quid ages? Opinor, hoc interdicto quo nos usi sumus persequere. Quid? si qui iam de foro redeuntem armatis hominibus domum tuam te introire prohibuerit, quid ages? Utere eodem interdicto. Cum igitur praetor interdixerit, unde deiectus es, ut eo restituaris, tu hoc idem quod ego dico et quod perspicuum est interpretabere, cum illud verbum 'unde' in utramque rem valeat, eoque tu restitui sis iussus, tam te in aedis tuas restitui oportere, si e vestibulo, quam si ex interiore aedium parte deiectus sis. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |