1. Cum
propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices, in mea salute custodienda
fidem tam multos et bonos viros eius honori viderem esse fautores, capiebam
animo non mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti fuisset, ei
meorum temporum memoriam suffragari videbam. Cum autem audirem meos partim
inimicos, partim invidos huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam
esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix, dolebam,
iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior
quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia praesidio custodiaque
texisset.
2. nunc
autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem
meam, cum intueor et contemplor unum quemque vestrum. video enim hoc in numero
neminem cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me summum meritum,
cui non sim obstrictus memoria benefici sempiterna. itaque non extimesco ne Cn.
Plancio custodia meae salutis apud eos obsit qui me ipsi maxime salvum videre
voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in mentem admirandum esse M.
Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et salutis meae, reum sibi
hunc potissimum delegisse quam metuendum ne vobis id ille magna ratione fecisse
videatur.
3.
quamquam mihi non sumo tantum neque adrogo, iudices, ut Cn. Plancium suis erga
me meritis impunitatem consecutum putem. Nisi eius integerrimam vitam,
modestissimos mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam
ostendero, nihil de poena recusabo; sin omnia praestitero quae sunt a bonis
viris exspectanda, petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea
custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante tribuatis. equidem ad
reliquos labores, quos in hac causa maiores suscipio quam in ceteris, etiam
hanc molestiam adsumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cuius
ego salutem non secus ac meam tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo
accusatores plura paene quam de re reoque dixerunt.
|