87b.
hisce ego auxiliis studentibus atque incitatis uti me, Laterensis, potuisse confiteor,
sed erat non iure, non legibus, non disceptando decertandum -- nam profecto,
praesertim tam bona in causa, numquam, quo ceteri saepe abundarunt, id mihi
ipsi auxilium meum defuisset -- armis fuit, armis, inquam, fuit dimicandum;
quibus a servis atque a servorum ducibus caedem fieri senatus et bonorum rei
publicae exitiosum fuisset.
88.
vinci autem improbos a bonis fateor fuisse praeclarum, si finem tum vincendi
viderem, quem profecto non videbam. Ubi enim mihi praesto fuissent aut tam
fortes consules quam L. Opimius, quam C. Marius, quam L. Flaccus, quibus
ducibus improbos civis res publica vicit armatis, aut, si minus fortes, at
tamen tam iusti quam P. Mucius, qui arma quae privatus P. Scipio ceperat, ea
Ti. Graccho interempto iure optimo sumpta esse defendit? esset igitur pugnandum
cum consulibus. nihil dico amplius nisi illud: victoriae nostrae gravis
adversarios paratos, interitus nullos esse ultores videbam.
89. hisce
ego auxiliis salutis meae si idcirco defui quia nolui dimicare, fatebor id quod
vis, non mihi auxilium, sed me auxilio defuisse; sin autem, quo maiora studia
in me bonorum fuerunt, hoc eis magis consulendum et parcendum putavi, tu id in
me reprehendis quod Q. Metello laudi datum est hodieque est et semper erit
maximae gloriae? quem, ut potes ex multis audire qui tum adfuerunt, constat
invitissimis viris bonis cessisse, nec fuisse dubium quin contentione et armis
superior posset esse. ergo ille cum suum, non cum senatus factum defenderet,
cum perseverantiam sententiae suae, non salutem rei publicae retinuisset, tamen
ob illam <constantiam>, quod illud voluntarium volnus accepit,
iustissimos omnium Metellorum et clarissimos triumphos gloria et laude superavit,
quod et illos ipsos improbissimos civis interfici noluit et ne quis bonus
interiret in eadem caede providit; ego tantis periculis propositis cum, si
victus essem, interitus rei publicae, si vicissem, infinita dimicatio
pararetur, committerem ut idem perditor rei publicae nominarer qui servator
fuissem?
|