97. Cum
omnia illa municipia quae sunt a Vibone <ad> Brundisium in fide mea,
iudices, essent, iter mihi tutum multis minitantibus magno cum suo metu praestiterunt.
Brundisium veni vel potius ad moenia accessi; urbem unam mihi amicissimam
declinavi, quae se potius exscindi quam e suo complexu ut eriperer facile
pateretur. in hortos me M. Laeni Flacci contuli. cui cum omnis metus,
publicatio bonorum, exsilium, mors proponeretur, haec perpeti, si acciderent,
maluit quam custodiam mei capitis dimittere. cuius ego et parentis eius,
prudentissimi atque optimi senis, et fratris et utriusque filiorum manibus in
navi tuta ac fideli conlocatus, eorumque preces et vota de meo reditu exaudiens
Dyrrachium, quod erat in fide mea, petere contendi.
98. quo
cum venissem, cognovi, id quod audieram, refertam esse Graeciam
sceleratissimorum hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum ignisque
pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat; qui ante quam de meo
adventu audire potuissent, cum a me abessent aliquot dierum viam, in Macedoniam
ad Planciumque perrexi. hic vero simul atque mare me transisse cognovit --
audi, audi atque attende, Laterensis, ut scias quid ego Plancio debeam,
confiteareque aliquando me quod faciam et grate et pie facere; huic autem, quae
pro salute mea fecerit, si minus profutura sint, obesse certe non oportere! nam
simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, statim ad me lictoribus dimissis,
insignibus abiectis, veste mutata profectus est.
99. O
acerbam mihi, iudices, memoriam temporis illius et loci, cum hic in me incidit,
cum complexus est conspersitque lacrimis nec loqui prae maerore potuit! O rem
cum auditu crudelem tum visu nefariam! o reliquos omnis dies noctesque eas
quibus iste a me non recedens Thessalonicam me in quaestoriumque perduxit! hic
ego nunc de praetore Macedoniae nihil dicam amplius nisi eum et civem optimum
semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse quae ceteros; Cn. Plancium
fuisse unum, non qui minus timeret sed, si acciderent ea quae timerentur, mecum
ea subire et perpeti vellet.
100. qui, cum
ad me L. Tubero, meus necessarius, qui fratri meo legatus fuisset, decedens ex
Asia venisset easque insidias quas mihi paratas ab exsulibus coniuratis
audierat ad me animo amicissimo detulisset, in Asiam me ire propter eius
provinciae mecum et cum meo fratre necessitudinem comparantem non est passus;
vi me, vi, inquam, Plancius et complexu suo retinuit multosque mensis a capite
meo non discessit, abiecta quaestoria persona comitisque sumpta.
|