101. O
excubias tuas, Cn. Planci, miseras, o flebilis vigilias, o noctes acerbas, o
custodiam etiam mei capitis infelicem! si quidem ego tibi vivus non prosum, qui
fortasse mortuus profuissem. memini enim, memini neque umquam obliviscar noctis
illius cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti vana quaedam miser atque inania
falsa spe inductus pollicebar, me, si essem in patriam restitutus, praesentem
tibi gratias relaturum; sin aut vitam mihi fors ademisset aut vis aliqua maior
reditum peremisset, hos, hos -- quos enim ego tum alios animo intuebar? --
omnia tibi illorum laborum praemia pro me persoluturos. quid me aspectas, quid
mea promissa repetis, quid meam fidem imploras? nihil tibi ego tum de meis
opibus pollicebar, sed de horum erga me benivolentia promittebam; hos pro me
lugere, hos gemere, hos decertare pro meo capite vel vitae periculo velle
videbam; de horum desiderio, luctu, querelis cotidie aliquid tecum simul
audiebam; nunc timeo ne tibi nihil praeter lacrimas queam reddere, quas tu in
meis acerbitatibus plurimas effudisti.
102. quid
enim possum aliud nisi maerere, nisi flere, nisi te cum mea salute complecti?
salutem tibi idem dare possunt qui mihi reddiderunt. te tamen -- exsurge,
quaeso! -- retinebo et complectar, nec me solum deprecatorem fortunarum tuarum
sed comitem sociumque profitebor; atque, ut spero, nemo erit tam crudeli animo
tamque inhumano nec tam immemor non dicam meorum in bonos meritorum, sed
bonorum in me, qui a me mei servatorem capitis divellat ac distrahat. non ego
meis ornatum beneficiis a vobis deprecor, iudices, sed custodem salutis meae,
non opibus contendo, non auctoritate, non gratia, sed precibus, sed lacrimis,
sed misericordia, mecumque vos simul hic miserrimus et optimus obtestatur
parens, et pro uno filio duo patres deprecamur.
103.
nolite, iudices, per vos, per fortunas, per liberos vestros inimicis meis, eis
praesertim quos ego pro vestra salute suscepi, dare laetitiam gloriantibus vos
iam oblitos mei salutis eius a quo mea salus conservata est hostis exstitisse;
nolite animum meum debilitare cum luctu tum etiam metu commutatae vestrae
voluntatis erga me; sinite me, quod vobis fretus huic saepe promisi, id a vobis
ei persolvere.
104. teque,
C. Flave, oro et obtestor, qui meorum consiliorum in consulatu socius,
periculorum particeps, rerum quas gessi adiutor fuisti, meque non modo salvum
semper sed etiam ornatum florentemque esse voluisti, ut mihi per hos conserves
eum per quem me tibi et his conservatum vides. plura ne dicam tuae me etiam
lacrimae impediunt vestraeque, iudices, non solum meae, quibus ego magno in
metu meo subito inducor in spem, vos eosdem in hoc conservando futuros qui
fueritis in me, quoniam istis vestris lacrimis de illis recordor quas pro me
saepe et multum profudistis.
|