4.
quamquam, iudices, si quid est in me ipso ita reprehensum ut id ab hoc
seiunctum sit, non me id magno opere conturbat; non enim timeo ne, quia perraro
grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum illi esse dicant, id
mihi criminosum esse possit. quae vero ita sunt agitata ab illis ut aut merita
Cn. Planci erga me minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si
essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem ponderis apud vos esse
debere, haec mihi sunt tractanda, iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et
tum denique cum respondero criminibus, ne non tam innocentia reus sua quam
recordatione meorum temporum defensus esse videatur.
5. sed
mihi in causa facili atque explicata perdifficilis, iudices, et lubrica
defensionis ratio proponitur. nam, si tantum modo mihi necesse esset contra
Laterensem dicere, tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia
molestum. vetus est enim lex illa iustae veraeque amicitiae quae mihi cum illo
iam diu est, ut idem amici semper velint, neque est ullum amicitiae certius
vinculum quam consensus et societas consiliorum et voluntatum. mihi autem non
id est in hac re molestissimum, contra illum dicere, sed multo illud magis quod
in ea causa contra dicendum est in qua quaedam hominum ipsorum videtur facienda
esse contentio.
6a.
quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua se virtute, qua laude
Plancius, qua dignitate superarit. ita, si cedo illius ornamentis, quae multa
et magna sunt, non solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam
largitionis recipienda suspicio est; sin hunc illi antepono, contumeliosa
habenda est oratio, et dicendum est id quod ille me flagitat, Laterensem a
Plancio dignitate esse superatum. ita aut amicissimi hominis existimatio
offendenda est, si illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me
meriti salus deserenda.
|