6b. Sed
ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitear in causa, si te aut a
Plancio aut ab ullo dignitate potuisse superari dixero. itaque discedam ab ea
contentione ad quam tu me vocas et veniam ad illam ad quam me causa ipsa
deducit.
7.
quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem putas esse populum? fortasse non
numquam est; utinam vero semper esset! sed est perraro et, si quando est, in
eis magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi putat; his
levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur, non eis
ornamentis quae esse in te videmus. nam quod ad populum pertinet, semper
dignitatis iniquus iudex est qui aut invidet aut favet. quamquam nihil potes in
te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae quin id tibi sit
commune cum Plancio.
8. sed
hoc totum agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et potest
et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a populo praeteritus est quem
non oportuit, a iudicibus condemnandus est qui praeteritus non est. nam, si ita
esset, quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores
essent comitiorum, id haberent iudices, quod multo etiam minus esset ferendum.
tum enim magistratum non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant
facti; nunc postulatur a vobis ut eius exitio qui creatus sit iudicium populi
Romani reprendatis. itaque iam quoniam qua nolui ianua sum ingressus in causam,
sperare videor tantum afuturam esse orationem meam a minima suspicione
offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum in discrimen adducas
dignitatem tuam, quam ut eam ego ulla contumelia coner attingere.
|