9. tu
continentiam, tu industriam, tu animum in rem publicam, tu virtutem, tu
innocentiam, tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos
esse et abiectos et repudiatos putas? vide tandem, Laterensis, quantum ego a te
dissentiam. si me dius fidius decem soli essent in civitate viri boni,
sapientes, iusti, graves, qui te indignum aedilitate iudicavissent, gravius de
te iudicatum putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum esse
videatur. non enim comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque
gratia, cedit precibus, facit eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam
si iudicat, non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad iudicandum, sed impetu
non numquam et quadam etiam temeritate. non est enim consilium in volgo, non
ratio, non discrimen, non diligentia, semperque sapientes ea quae populus
fecisset ferenda, non semper laudanda dixerunt. qua re, cum te aedilem fieri
oportuisse dicis, populi culpam, non competitoris accusas.
10. Ut
fueris dignior quam Plancius -- de quo ipso tecum ita contendam paulo post ut
conservem dignitatem tuam -- sed ut fueris dignior, non competitor a quo es
victus, sed populus a quo es praeteritus, in culpa est. in quo illud primum
debes putare, comitiis, praesertim aediliciis, studium esse populi, non
iudicium; eblandita illa, non enucleata esse suffragia; eos qui suffragium
ferant, quid cuique ipsi debeant considerare saepius quam quid cuique a re
publica debeatur. sin autem mavis esse iudicium, non tibi id rescindendum est
sed ferendum.
11. 'Male
iudicavit populus. at iudicavit. 'non debuit.' at potuit. 'non fero.' at multi
clarissimi et sapientissimi cives tulerunt. Est enim haec condicio liberorum
populorum paecipueque huius principis populi et omnium gentium domini atque
victoris, posse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum
est autem, nostrum qui in hac tempestate populi iactemur et fluctibus ferre
modice populi voluntates, adlicere alienas, retinere partas, placare turbatas;
honores si magni non putemus, non servire populo; sin eos expetamus, non
defatigari supplicando.
|