14. haec
populi oratio est, mea vero, Laterensis, haec: qua re victus sis non debere
iudicem quaerere, modo ne largitione sis victus. nam si, quotienscumque
praeteritus erit is qui non debuerit praeteriri, totiens oportebit eum qui
factus erit condemnari, nihil iam est quod populo supplicetur, nihil quod
diribitio, nihil quod renuntiatio suffragiorum exspectetur. simul ut qui sint
professi videro, dicam: 'hic familia consulari est, ille praetoria;
15.
reliquos video esse ex equestri loco; sunt omnes sine macula, sunt omnes aeque
boni viri atque integri, sed servari necesse est gradus; cedat consulari generi
praetorium, ne contendat cum praetorio nomine equester locus.' sublata sunt
studia, exstinctae suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas populi
in mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum; nihil, ut plerumque
evenit, praeter opinionem accidet, nulla erit posthac varietas comitiorum. sin
hoc persaepe accidit ut et factos aliquos et non factos esse miremur, si campus
atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et immensum, sic effervescunt
quodam quasi aestu ut ad alios accedant, ab aliis autem recedant, tamen nos
<in> impetu studiorum et motu temeritatis modum aliquem et consilium et
rationem requiremus?
16. qua re
noli me ad contentionem vestrum vocare, Laterensis. etenim si populo grata est
tabella, quae frontis aperit hominum, mentis tegit datque eam libertatem ut
quod velint faciant, promittant autem quod rogentur, cur tu id in iudicio ut
fiat exprimis quod non fit in campo? 'hic quam ille dignior' perquam grave est
dictu. quo modo igitur est aequius? sic credo, quod agitur, quod satis est
iudici: 'hic factus est.' 'cur iste potius quam ego?' vel nescio vel non dico
vel denique quod mihi gravissimum esset, si dicerem, sed impune tamen deberem
dicere: 'non recte.' nam quid adsequerere, si illa extrema defensione uterer,
populum quod voluisset fecisse, non quod debuisset?
|