19. tu es
e municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt plurimae familiae consulares,
in quibus est etiam Iuventia -- tot ex reliquis municipiis omnibus non sunt --
hic est e praefectura Atinati non tam prisca, non tam honorata, non tam
suburbana. quantum interesse vis ad rationem petendi? primum utrum magis favere
putas Atinatis an Tusculanos suis? alteri -- scire enim hoc propter vicinitatem
facile possum -- cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn. Saturnini, patrem
aedilem, cum praetorem viderunt, quod primus ille non modo in eam familiam sed
etiam in praefecturam illam sellam curulem attulisset, mirandum in modum
laetati sunt; alteros -- credo, quia refertum est municipium consularibus, nam
malivolos non esse certo scio -- numquam intellexi vehementius suorum honore
laetari. habemus hoc nos, habent nostra municipia.
20. quid
ego de me, de fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope dicam
montesque faverunt. num quando vides Tusculanum aliquem de M. Catone illo in
omni virtute principe, num de Ti. Coruncanio municipe suo, num de tot Fulviis
gloriari? verbum nemo facit. at in quemcumque Arpinatem incideris, etiam si
nolis, erit tamen tibi fortasse etiam de nobis aliquid, sed certe de C. Mario
audiendum. primum igitur hic habuit studia suorum ardentia, tu tanta quanta in
hominibus iam saturatis honoribus esse potuerunt.
21. deinde
tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed tamen pauci, si
quidem cum Atinatibus conferantur; huius praefectura plena virorum
fortissimorum, sic ut nulla tota Italia frequentior dici possit; quam quidem
nunc multitudinem videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem vobis. hi
tot equites Romani, tot tribuni aerarii -- nam plebem a iudicio dimisimus, quae
cuncta comitiis adfuit -- quid roboris, quid dignitatis huius petitioni
attulerunt? non <modo> enim tribum Teretinam, de qua dicam alio loco, sed
dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robustam et adsiduam
frequentiam praebuerunt. nam municipia coniunctione etiam vicinitatis
vehementer moventur.
|