22. omnia
quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim finitimi Atinatibus.
laudanda est vel etiam amanda vicinitas retinens veterem illum offici morem,
non infuscata malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa, non fallax, non
erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam urbano. nemo Arpinas non
Plancio studuit, nemo Soranus, nemo Casinas, nemo Aquinas. tractus ille
celeberrimus Venafranus, Allifanus, tota denique ea nostra ita aspera et
montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se huius honore ornari,
se augeri dignitate arbitrabatur, isdemque nunc ex municipiis adsunt equites
Romani publice cum legatione <et> testimonio, nec minore nunc sunt
sollicitudine quam tum erant studio. etenim est gravius spoliari fortunis quam
non augeri dignitate.
23. ergo
ut alia in te erant inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reliquerant,
sic te Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis genere vincebat;
nisi forte te Labicana aut Gabina aut Bovillana vicinitas adiuvabat, quibus e
municipiis vix iam qui carnem Latinis petant reperiuntur. adiungamus, si vis,
id quod tu huic obesse etiam putas, patrem publicanum; qui ordo quanto
adiumento sit in honore quis nescit? Flos enim equitum Romanorum,
ornamentum civitatis, firmamentum rei publicae publicanorum ordine continetur.
24a.
quis est igitur qui neget ordinis eius studium fuisse in honore Planci
singulare? neque iniuria, vel quod erat pater is qui est princeps iam diu
publicanorum, vel quod is ab sociis unice diligebatur, vel quod diligentissime
rogabat, vel quia pro filio supplicabat, vel quod huius ipsius in illum ordinem
summa officia quaesturae tribunatusque constabant, vel quod illi in hoc ornando
ordinem se ornare et consulere liberis suis arbitrabantur.
|