27. vitia
me hercule Cn. Planci res eae de quibus dixi tegere potuerunt, ne tu in ea vita
de qua iam dicam tot et tanta adiumenta huic honori fuisse mirere. hic est enim
qui adulescentulus cum A. Torquato profectus in Africam sic ab illo gravissimo
et sanctissimo atque omni laude et honore dignissimo viro dilectus est ut et
contuberni necessitudo et adulescentis modestissimi pudor postulabat, quod, si
adesset, non minus ille declararet quam hic illius frater patruelis et socer,
T. Torquatus, omni illi et virtute et laude par, qui est quidem cum illo
maximis vinclis et propinquitatis et adfinitatis coniunctus, sed ita magnis
amoris ut illae necessitudinis causae leves esse videantur. fuit in Creta
postea contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui cum
fuerit probatissimus hodieque sit, omnibus esse se probatum sperare debet. in
ea provincia legatus fuit C. Sacerdos, qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus, qui homo, qui civis! qualem
hunc putent, adsiduitate testimonioque declarant.
28. in Macedonia
tribunus militum fuit, in eadem provincia postea quaestor. primum Macedonia sic
eum diligit ut indicant hi principes civitatum suarum; qui cum missi sint ob
aliam causam, tamen huius repentino periculo commoti huic adsident, pro hoc
laborant, huic si praesto fuerint, gratius se civitatibus suis facturos putant
quam si legationem suam et mandata confecerint. L. vero Apuleius hunc tanti
facit ut morem illum maiorum qui praescribit in parentum loco quaestoribus suis
praetores esse oportere officiis benivolentiaque superarit. tribunus pl. fuit
non fortasse tam vehemens quam isti quos tu iure laudas, sed certe talis,
quales si omnes semper fuissent, numquam desideratus vehemens esset tribunus.
|