31b.
'pater vero,' inquit, 'etiam obesse filio debet.' O vocem duram atque indignam tua
probitate, Laterensis! pater ut in iudicio capitis, pater ut in dimicatione
fortunarum, pater ut apud talis viros obesse filio debeat? qui si esset
turpissimus, si sordidissimus, tamen ipso nomine patrio valeret apud clementis
iudices et misericordis; valeret, inquam, communi sensu omnium et dulcissima
commendatione naturae.
32. sed
cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea primum vetustate equestris nominis ut
pater, ut avus, ut maiores eius omnes equites Romani fuerint, summum in
praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et gratiae, deinde ut
ipse in legionibus P. Crassi imperatoris inter ornatissimos homines, equites
Romanos, summo splendore fuerit, ut postea princeps inter suos plurimarum rerum
sanctissimus et iustissimus iudex, maximarum societatum auctor, plurimarum
magister: si non modo in eo nihil umquam reprehensum sed laudata sunt omnia,
tamen is oberit honestissimo filio pater qui vel minus honestum et alienum
tueri vel auctoritate sua vel gratia possit?
33a.
'asperius,' inquit, 'locutus est aliquid aliquando.' immo fortasse liberius.
'at id ipsum,' inquit, 'non est ferendum.' ergo ei ferendi sunt qui hoc
queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse? Ubinam ille mos, ubi
illa aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa civilibus
extollere iam caput et aliquando recreata se erigere debebat? equitum ego
Romanorum in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam,
virum omnibus ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et ferociter
et libere dicta commemorem?
|