33b.
consuli P. Nasicae praeco Granius medio in foro, cum ille edicto iustitio domum
decedens rogasset Granium quid tristis esset; an quod reiectae auctiones
essent: 'immo vero,' inquit, 'quod legationes.' idem tribuno pl. potentissimo
homini, M. Druso, et multa in re publica molienti, cum ille eum salutasset
<et>, ut fit, dixisset: 'quid agis, Grani?' respondit: 'immo vero tu,
Druse, quid agis?' ille L. Crassi, ille M. Antoni voluntatem asperioribus
facetiis saepe perstrinxit impune: nunc usque eo est oppressa nostra adrogantia
civitas ut, quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti Romano in plorando
non sit concessa libertas.
34.
quae enim umquam Plancio vox fuit contumeliae potius quam doloris? quid est
autem umquam questus nisi cum a sociis et a se iniuriam propulsaret? Cum
senatus impediretur quo minus, id quod hostibus semper erat tributum, responsum
equitibus Romanis redderetur, omnibus illa iniuria dolori fuit publicanis, sed
eum ipsum dolorem hic tulit paulo apertius. communis ille sensus in aliis
fortasse latuit; hic, quod cum ceteris animo sentiebat, id magis quam ceteri et
voltu promptum habuit et lingua.
35.
quamquam, iudices, -- agnosco enim ex me -- permulta in Plancium quae ab eo
numquam dicta sunt conferuntur. ego quia dico aliquid aliquando non studio
adductus, sed aut contentione dicendi aut lacessitus, et quia, ut fit in
multis, exit aliquando aliquid si non perfacetum, at tamen fortasse non
rusticum, quod quisque dixit, me id dixisse dicunt. ego autem, si quid est quod
mihi scitum esse videatur et homine ingenuo dignum atque docto, non aspernor,
stomachor cum aliorum non me digna in me conferuntur. nam quod primus scivit
legem de publicanis tum cum vir amplissimus consul id illi ordini per populum
dedit quod per senatum, si licuisset, dedisset, si in eo crimen est quia
suffragium tulit, quis non tulit publicanus? si quia primus scivit, utrum id
sortis esse vis, an eius qui illam legem ferebat? si sortis, nullum crimen est
in casu; si consulis, <statuis> etiam hunc a summo viro principem esse
ordinis iudicatum.
|